AAS 4 (1912), p. 338

CORPORIS CHRISTI.
Item eadem Sanctitas Sua decreto eiusdem Sacrae Congregationis:
diei 23 martii 1912 Brownsvillensem apostolicum vicariatum, iisdem ut
antea territorii finibus circumscriptum, in dioecesim erexit ac instituit,
quam a civitate ubi sedis episcopalis statuta est Corpus Christi denominava,
eamque suffraganeam metropolitanae ecclesiae Novae Aureliae
constituit.

IL

WAYNE-CASTRENSIS.
DECLARATIONIS CIRCA DIOECESIS FINES.

Pariter decreto eiusdem Sacrae Congregationis diei 29 martii 1912
Ssmus Dominus Noster declarare dignatus est Wayne-Castrensem dioecesim
totum complecti septentrionale territorium civilis Status Indiana,
ita ut ipsa iisdem quoquoversus circumscribatur finibus quibus antea
dioecesis Vincennopolitana, modo autem Indianapolitana nuncupata, a
qua tamen ad meridiem discriminatur per australia confinia comitatuum
civilium vulgo Warren, Fountain, Montgomery, Boone, Hamilton, Madison^
Deleware et Randolph, quos et comprehendit.

III.

TARBIENSIS.
ADIECTIONIS TITULI EPISCOPALIS LAPURDENSIS (Lourdes).

Ssmus Dominus Noster Pius PP. X decreto huius Sacrae Consistorialis
Congregationis diei 20 aprilis 1912 statuit ut in posterum
ecclesia cathedralis Tarbiensis eiusque episcopus novo Lapurdensi titulo,
ab oppido Lourdes, honoris causa honestarentur, ita ut tum dioecesis,
tum episcopus Tarbiensis ac Lapurdensis nuncupari possint et valeant.
Cum vero novus hic titulus Lapurdensis dioecesi Tarbiensi nonnisi
ad honorem adiectus sit, Sanctitas Sua mandavit, ut quod attinet ad
praesentem statum sedis et residentiae episcopalis itemque curiae et,
capituli cathedralis nulla fieret immutatio.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.