AAS 4 (1912), p. 463

COMMISSIO PONTIFICIA DE RE BIBLICA

i.

DE AUCTORE, DE TEMPORE COMPOSITIONIS ET DE HISTORICA VERITATE EVAN-

GELIORUM SECUNDUM MARCUM ET SECUNDUM LUCAM.

Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio « De Re Biblica »
ita respondendum decrevit:
T. Utrum luculentum traditionis suffragium inde ab Ecclesiae primordiis
mire consentiens ac multiplici argumento firmatum, nimirum
disertis sanctorum Patrum et scriptorum ecclesiasticorum testimoniis,
citationibus et allusionibus in eorumdem scriptis occurrentibus, veterum
haereticorum usu, versionibus librorum Novi Testamenti, codicibus manuscriptis
antiquissimis et pene universis, atque etiam internis rationibus
ex ipso sacrorum librorum textu desumptis, certo affirmare cogat Marcum,
Petri discipulum et interpretem, Lucam vero medicum, Pauli adiutorem
et comitem, revera Evangeliorum quae ipsis respective attribuuntur esse
auctores ?
R. Affirmative.
IT. Utrum rationes, quibus nonnulli critici demonstrare nituntur
postremos duodecim versus Evangelii Marci (Marc, XVI, 9-20) non esse
ab ipso Marco conscriptos sed ab aliena manu appositos, tales sint quae
ius tribuant affirmandi eos non esse ut inspiratos et canonicos recipiendos;
vel saltem demonstrent versuum eorumdem Marcum non esse
auctorem ?
R. Negative ad utramque partem.
III. Utrum pariter dubitare liceat de inspiratione et canonicitate
narrationum Lucae de infantia Christi (Luc, I-II), aut de apparitione
Angeli Iesum confortantis et de sudore sanguineo (Luc, XXII, 43-44);
vel solidis saltem rationibus ostendi possit - quod placuit antiquis
haereticis et quibusdam etiam recentioribus criticis arridet - easdem
narrationes ad genuinum Lucae Evangelium non pertinere?
R. Negative ad utramque partem.
IV. Utrum rarissima illa et prorsus singularia documenta in quibus
Canticum Magnificat non beatae Virgini Mariae, sed Elisabeth tribuitur,
ullo modo praevalere possint ac debeant contra testimonium concors

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.