AAS 4 (1912), p. 522

« tantur, et ad odio habendam maximopere obfirmentur ». —
Harum quidem indignitatum ea quae est pessima, id est servitus
proprii nominis, paullatim postea, Dei miserentis munere,- de
medio pulsa est : ad eamque in Brasilia aliisque regionibus publice
abolendam multum contulit materna Ecclesiae instantia
apud egregios viros qui eas Eespublicas gubernabant. Ac libenter
fatemur/ nisi multa et magna rerum et locorum impedimenta
obstitissent, eorum consilia longe meliores exitus habitura
fuisse. Tametsi igitur pro Indis aliquid est actum, tamen
multo plus est quod superest. Equidem cum scelera et maleficia
reputamus, quae in eos adhuc admitti solent, sane horremus
animo summaque calamitosi generis miseratione afficimur. Nam
quid tam crudele tamque barbarum, quam levissimas saepe ob
causas nec raro ex mera libidine saeviendi, aut flagris homines
laminisque ardentibus caedere; aut repentina oppressos vi, ad
centenos, ad millenos, una occidione perimere ; aut pagos vicosque
vastare ad internecionem indigenarum: quorum quidem nonnullas
tribus accepimus his paucis annis prope esse deletas? Ad
animos adeo efferandos plurimum sane valet cupiditas lucri;
sed non paullum quoque valet caeli natura regionumque situs.
Etenim, cum subiecta ea loca sint austro aestuoso, qui, languore
quodam venis immisso, ñervos virtutis tamquam elidit; cumque
a consuetudine Religionis, a vigilantia Reipublicae, ab ipsa propemodum
civili consortione procul absint, facile fit, ut, si qui non
perditis moribus illuc advenerint, brevi tamen depravari incipiant,
ac deinceps, effractis officii iurisque repagulis, ad omnes
immanitates vitiorum delabantur. Nec vero ab istis sexus aetatisve
imbecillitati parcitur : quin imo pudet referre eorum in
conquirendis mercandisque feminis et pueris flagitia atque facinora;
quibus postrema ethnicae turpitudinis exempla vinci
verissime dixeris. — Nos equidem aliquandiu, cum de his rebus
rumores afferrentur, dubitavimus tantae atrocitati factorum
adiungere fidem: adeo incredibilia videbantur. Sed postquam
a locupletissimis testibus, hoc est, a plerisque vestrum, venerabiles
Fratres, a Delegatis Sedis apostolicae, a missionalibus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.