AAS 4 (1912), p. 523
aliisque viris fide prorsus dignis certiores facti sumus, iam non
licet Nobis hic de rerum veritate ullum habere dubium. — Iam
dudum igitur in ea cogitatione defixi, ut, quantum est in Nobis,
nitamur tantis mederi malis, prece humili ac supplici petimus
a Deo, velit benignus opportunam aliquam demonstrare Nobis
viam medendi. Ipse autem, qui Conditor Redemptorque amantissimus
est omnium hominum, cum mentem Nobis iniecerit
elaborandi pro salute Indorum, tum certo dabit quae proposito
conducant. Interim vero illud Nos valde consolatur, quod qui
istas Respublicas gerunt, omni ope student insignem hanc ignominiam
et maculam a suis Civitatibus depellere : de quo quidem
studio laudare eos et probare haud satis possumus. Quamquam
in iis regionibus, ut sunt procul ab imperii sedibus
remotae ac plerumque inviae, haec, plena humanitatis, conata
civilium potestatum, sive ob calliditatem maleficorum qui tempori
confinia transeunt, sive ob inertiam atque perfidiam administrorum,
saepe parum proficiunt, non raro etiam in irritum
cadunt. Quod si ad Reipublicae operam opera Ecclesiae accesserit,
tum demum qui optantur fructus, multo exsistent uberiores.
— Itaque vos ante alios appellamus, venerabiles Fratres,
ut peculiares quasdam curas cogitationesque conferatis in hanc
causam, quae vestro dignissima est pastorali officio et munere.
Ac cetera permittentes sollicitudini industriaeque vestrae, hoc
primum omnium vos impense hortamur, ut quaecumque in
vestris dioecesibus instituta sunt Indorum bono, ea perstudiose
promoveatis, itemque curetis instituenda quae ad eamdem rem
utilia fore videantur. Deinde admonebitis populos vestros diligenter
de proprio ipsorum sanctissimo officio adiuvandi sacras
expeditiones ad indígenas, qui Americanum istud solum, primi
incoluerint. Sciant igitur duplici praesertim ratione se huic rei
debere prodesse: collatione stipis et suffragio precum; idque ut
faciant non solum Religionem a se, sed Patriam ipsam postulare.
Vos autem, ubicumque datur opera conformandis rite moribus,
id est, in Seminariis, in ephebeis, in domibus puellaribus
maximeque in sacris aedibus efficite, ne unquam commendatio