AAS 4 (1912), p. 524
praedicatioque cesset caritatis christianae, quae omnes homines,
sine ullo nationis aut coloris discrimine, germanorum fratrum
loco habet; quaeque non tam verbis, quam rebus factisque
probanda est. Pariter nulla praetermitti debet, quae offeratur,
occasio demonstrandi quantum nomini christiano dedecus aspergant
hae rerum indignitates, quas hic denunciamus. — Ad Nos
quod attinet, bonam habentes non sine causa spem de assensu
et favore potestatum publicarum, eam praecipue suscepimus
curam, ut, in ista tanta latitudine regionum, apostolicae actionis
amplificemus campum, aliis disponendis missionalium stationibus,
in quibus Indi perfugium et praesidium salutis inveniant.
Ecclesia enim catholica numquam sterilis fuit hominum
apostolicorum, qui, urgente Iesu Christi caritate, prompti paratique
essent vel vitam ipsam pro fratribus ponere. Hodieque,
cum tam multi a Fide vel abhorrent, vel deficiunt, ardor tamen
disseminandi apud barbaros Evangelii non modo non inter viros
utriusque cleri sacrasque virgines remittitur, sed crescit etiam
lateque diffunditur, virtute nimirum Spiritus Sancti, qui Ecclesiae,
sponsae suae, pro temporibus subvenit. Quare his praesidiis
quae, divino beneficio, Nobis praesto sunt, oportere putamus
eo copiosius uti ad Indos e Satanae hominumque perversorum
servitute liberandos, quo maior eos necessitas premit. Ceterum,
cum istam terrarum partem praecones Evangelii suo non
solum sudore, sed ipso nonnumquam cruore imbuerint, futurum
confidimus, ut ex tantis laboribus aliquando christianae humanitatis
laeta messis efflorescat in optimos fructus. — Iam, ut ad
ea quae vos vel vestra sponte vel hortatu Nostro acturi estis in
utilitatem Indorunx, quanta maxima potest, efficacitatis accessio
ex apostolica Nostra auctoritate fiat, Nos, memorati Decessoris
exemplo, immanis criminis damnamus declaramusque
reos, quicumque, ut idem ait, « praedictos Indos in servitutem
« redigere, vendere, emere, commutare vel donare, ab uxoribus
(( et filiis separare, rebus et bonis suis spoliare, ad alia loca dece
ducere et transmittere, aut quoquo modo libertate privare, in
« servitute retinere ; nec non praedicta agentibus consilium,