AAS 40 (1948), p. 240

Cappellanisque adiuvantibus, novissima pietatis Caritatisque Opera pristinis
adiunxit, videlicet : Actionem Catholicam, Vincentianos Coetus,
paroecialem pro egenis pueris mensam, doctrinae christianae scholam.
Eminet praeterea memoratum Templum Sancti Syri obsequio ac veneratione
erga Romanum Pontificem et Petri Cathedram; enimvero ex
devota a maioribus accepta consuetudine, dimidium fert onus expensarum
ad emendas palmas quae Sanctae huic Sedi dono singulis annis
mittuntur. Haec omnia prae oculis habens, Venerabilis Frater Augustinus
Rousset, Ventimiliensis Episcopus, nomine quoque Praepositi-Parochi,
Canonicorum, utriusque Cleri, Optimatum universique populi, Nos
enixe rogavit ut laudatam Sancti Syri Ecclesiam, paroecialem et collegiatam,
titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestare dignaremur.
Nos autem, omnibus rite perpensis, et Ecclesiae eiusdem Clerique decori,
nec non spirituali populi emolumento consulere volentes, precibus
Nobis adhibitis annuere perlibenter statuimus. Consiliis itaque initis
cum Venerabili Fratre Nostro Carolo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali
Salotti, Praenestino Episcopo, Sacrae Rituum Congregationis
Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque
in modum, memoratam Ecclesiam, Deo in honorem Sancti
Syri, in civitate vulgo « Sanremo », intra Ventimiliensis dioeceseos fines,
dicatam, titulo, privilegiis honoribusque Basilicae Minoris perlibenter
decoramus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illique Ecclesiae ad quam pertinent, nunc
et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contingent.

Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris,
anno MCMXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status

DOMINICUS SPADA
a Brevibus Apostolicis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.