AAS 40 (1948), p. 241
EPISTULAE
I
AD ECCLESIASTICAM HIERARCHIAM POPULUMQUE ALBXANDRINI COPTORUM PA-
TRIARCHATUS, PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
SEXTO DECIMO EXEUNTE SAECULO AB OBITU S. PACHOMII, COENOBITICAE
VITAE CONDITORIS.
PIUS PP. XII
Venerabiles Fratres et dilecti filii, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Sedecim ante saeculis, ut memoriae traditur, S. Pachomius,
Aegypti decus et gloria, mortem, quae veracis vitae initium fuit, sereno
animo obiit. Quod eventum si recordari ac celebrare decet omnes, quotquot
istius terrae sunt filii — antiquissimae civilis cultus ingenuarumque
artium altricis — at magis profecto addecet eos commemorare, qui
Sancti huius coenobiarchae doctrinam sequantur, qui priscam fidem retineant,
qui virtutem pro viribus imitari enitantur. Idque fore speramus
ominamurque ex animo ne sine profectu utilitateque eveniat; quandoquidem
vetera rerum gesta diligenter pervestigare non modo nova historicis
disciplinis impertit lumina, sed hominibus etiam, veritatis cupidis,
salutaria praebet exempla. Quae quidem exempla non inaniter ii desiderant,
qui S. Pachomii vitam intueantur studioseque considerent.
Is, postquam in exercitu stipendia fecit, caelesti quodam instinctu
ductus a terrena militia se removit, et ad maiora contendens, mundum
declinavit, ut uni Deo famularetur. Norunt autem omnes auctorem eum
fuisse, ut plurimi e quovis ordine cives, saeculi in vitia proni illecebras defugientes,
in solitudinem secederent, eidemque monastica disciplina conformandos
educan dosque se committerent. Quin immo in comperto est
eum primum in orientalibus regionibus coenobiticam vitam ad normas
certas et ad impertita sapienti, consilio praecepta reduxisse, ac legitimo
concredidisse constituto regimini. Hac de causa haud parum nominis
ac laudis iure meritoque in Ecclesiae annalibus ei tribuitur; ac non pauci
monasticorum ordinum conditores, qui temporum decursu subsecuti sunt,
ad eum respexerunt, ab eiusque praescriptis atque institutis aliquid, non
sine profectu, mutuati sunt. Neque asseverandum est hoc vitae genus
prorsus inane esse atque humanae societati infructuosum. Primo enim
animarvertendum est S. Pachomium sectatoribus suis non modo saeculi
contemptum, ac paenitentiae sanctae precationisque studium praecepisse,
sed laborem etiam, quo possent omnes, pro sua quisque rerum condi-