AAS 40 (1948), p. 242
clone, animi corporisque necessitatibus consulere, et aliquid ad communem
mutuamque utilitatem conferre. Quamobrem umbratilis spiritalisque
vita statutis horis cum laboriosa conectebatur ; ita quidem ut
in rerum quoque angustiis et in operosa virium contentione monachorum
mentes caelesti semper supernoque afficerentur gaudio. Neque hoc est
silentio praetereundum, quod maioris etiam graviorisque momenti est.
Dum nempe passim publici privatique mores, per pronum iter devexi,
in deterius convertebantur summo cum religiosae civilisque societatis
discrimine; dum christianae doctrinae praecepta callidis haereticorum
fallaciis pervicaciter corrumpebantur, atque innumerae gentes, insidiosis
circumveniebantur erroribus, monachorum coenobia saepenumero
exstitere tutum divinitus patefactae veritatis perfugium, ac virtutis sanctitatisque
fuere quasi arces ac propugnacula, Ex iisdem, ut omnes norunt,
non raro apostoli profecti sunt, qui pacem, qui concordiam conciliarent,
quique non modo religionis integritatem strenuo pectore tuerentur,
sed eam ad alios etiam populos felicibus cum fructibus propagarent.
Multum igitur monachorum institutis debet Ecclesia, debet civilis
societas. Quamobrem quae apud vos apparantur celebrationes ad sextum
decimum digne commemorandum saeculum ex quo sanctus hic coenobiticae
vitae auctor ac conditor ad superos evolavit, meritissima procul dubio
sunt grati animi testimonia.
At liceat Nobis, Venerabiles fratres ac dilecti filii, ex iisdem celebrationibus
aliquid etiam portendere, quod in bonorum omnium votis
esse pro certo habemus. Per haec nempe saecularia sollemnia opportunasque
commemorationes illud refoveatur optamus fraternae pacis, concordiae
unitatisque studium, quo religiosa S. Pachomii sodalitas continebatur,
ac miro quodam modo in exemplum enitebat. «... Dimittant
singuli — ita ipse scribebat — iuxta praeceptum Evangelii debita fratribus
suis et tristitias ac simultates... ut libèrent corda sua timore Dei,
et fugato mendacio dominetur veritas ; ut cessantibus bellis, pacis tranquillitas
redeat, et in ea ambulare possitis coram Deo et hominibus ; ut
omnes aequaliter diligatis; ut serviatis Deo atque concordiae...».1
Quae quidem concordia ut non solum domesticam ac civilem consortionem,
sed religiosam etiam animorum compagem consensionemque attingat
a Deo suppliciter precamur; ita quidem ut praeclara illa necessitudinis
vincula, quae « a religionis inde primordiis... intercessero Romanam
inter et Alexandrinam Ecclesiam » recto servato ordine iterum2
1 Ex Epist. S. Pachomii, P L , XXIII, 101.
2 LEONIS XIII Epist Apostolica « Ad Coptos » : « Unitatis christianae » ; A . L., vol. XV,
p. 230.