AAS 40 (1948), p. 283

VII - POSTULATIO PALLIORUM

Deinde Revmus D. Cardinalis Micara, nomine Emi Cardinalis Marchetti
Selvaggiani, postulavit S. Pallium pro Cathedrali Ecclesia
Ostiensi.
Personaliter vero institit pro Pallio suae Metropolitanae Ecclesiae
Archiepiscopus Pisanus.
Per procuratorem autem facta est postulatio Palliorum ab Ecclesiis
patriarchalibus : Alexandrina Coptorum, Babylonensi Chaldaeorum, Antiochena
Melchitarum. Item ab Ecclesiis métropolitains : Nasiensi, Corcyrensi,
Quebecensi, Coltimbensi in Ceylon (per successionem), Alborensi,
Chamberiensi, Tranensi et Barolensi, Baltimorensis Reginatensi,
Tegucigalpensi, Camberriensi et Crulburnensi (novae erectionis), Angelorum
in California, Omahcnsi, Olomucensi; atque ab archiepiscopalibus
: Atheniensi et Vashingtonensi.

MOTU PROPRIO

DE INSTITUTORUM SAECULARIUM LAUDE ATQUE CONFIRMATIONE

PIUS PP. XII

Primo feliciter elapso anno a promulgata Apostolica Nostra Constitutione
Provida Mater Ecclesia, cum ob oculos multitudinem habeamus1
tot animarum absconditarum « cum Christo in Deo », quae in saeculo2
ad sanctitatem adspirant totamque vitam « corde magno et animo volenti
» in novis Institutis Saecularibus laetanter Deo consecrant, fa-3
cere non possumus quin Divinae Bonität! gratias referamus, de novo
hoc agmine, quod exercitum consilia evangelica profitentium in saeculo
adauxit; itemque de valido subsidio quo nostris hisce perturbatis luctuosisque
temporibus catholicus apostolatus providentissime roboratus est.
Spiritus Sanctus, qui faciem terrae tot tantisque malis in dies desolatam
et deturpatami recreat et renovat incessanter, multos dilectissimos4
filios et filias, quibus peramanter in Domino benedicimus, magna specialique
gratia ad se vocavit ut, in Institutis Saecularibus, collecti et

1 Cfr. A. A. S., XXXIX, n. 4, p. 114.
2 Col., III, 3.
3 II Mac, I, 3.
4 Cfr. Ps. CUI, 30.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.