AAS 40 (1948), p. 286

perfectionis iuridice ab Ecclesia ipsa ordinatos et recognitos, ex Apov
stolica Constitutione Provida Mater Ecclesia iure meritoque numerantur.
Consulto igitur illius S. Congregationis competentiae et curae Instituta
adiudicata et commissa fuerunt, quae de statibus publicis perfectionis
regimen et curam gerit. Hinc, salvis semper, ad canonum tenorem et
expressum Constitutionis Apostolicae Provida Mater Ecclesia praescriptum
(Art. IV, §§ 1 et 2), iuribus S. Congregationis Concilii circa communes
pias sodalitates piasque uniones fidelium (c. 250, § 2) et S. Congregationis
de Propaganda Fide circa societates ecclesiasticorum ad seminaria
pro exteris missionibus (c. 252, § 3), omnes societates ubique
gentium — etsi ordinaria vel etiam pontificia approbatione suffultas —,
cum elementa et requisita Institutorum Saecularium propria babere
noscantur, ad hanc novam formam necessario illico redigendae sunt, secundum
normas supra dictas (cfr. n. I), atque, ut directionis unitas servetur,
uni S. Congregationi de Religiosis, in cuius sinu speciale de Institutis
Saecularibus Officium constitutum fuit, merito attribui ac devolvi
decrevimus.
VI. Moderatoribus vero et adsistentibus Actionis Catholicae aliarumque
fidelium Associationum, in quarum materno gremio ad vitam integre
christianam simul educantur, et apostolatus exercitio initiantur tam
numerosi atque electi iuvenes, qui ad altiora assequenda sive in Religionibus
ac Societatibus vitae communis, sive in Institutis etiam Saecularibus,
superna vocatione invitantur, paterno ex animo commendamus,
ut sanctas eiusmodi vocationes generose promoveant; ac non solum Religionibus
et Societatibus, sed his etiam vere providentialibus Institutis,
adiutricem manum praebeant, atque libenter, salva interna ipsorum
disciplina, eorumdem opera utantur.
Horum omnium, quae Motu proprio constituimus, fidelem exsecutionem
S. Congregationi de Religiosis aliisque supra recensitis Ss. Congregationibus,
Ordinariis locorum ac Societatum quarum interest Directoribus
— quatenus ipsa ad singulos pertineant — auctoritate Nostra
committimus.
Quae autem his Litteris, Motu proprio datis, statuimus, ea semper
valida et firma esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die xn mensis Martii, anno
MDCCCCXXXXVIIÏ,, Pontificatus Nostri ineunte decimo.

PIUS PP. XII

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.