AAS 40 (1948), p. 293
SACRA CONGREGATIO BE RELIGIOSIS
INSTRUCTIO
DE INSTITUTIS SAECULARIBUS
Cum Ssmus Dominus Noster Constitutionem Apostolicam Provida
Mater Ecclesia promulgavit, ad ea omnia exsecutioni efficacius mandanda
quae sapienter in Constitutione statuta fuerunt, Sacram Congregationem
de Religiosis, cuius competentiae Instituta Saecularia commissa
sunt (Lex peculiaris, Art. IV, §§ 1 et 2), deputare dignatus est,
ipsi omnes necessarias et opportunas facultates ad hunc finem concedens.
Inter munera et officia quae ex hac pontificia deputatione, iuxta ipsius
Constitutionis expressam definitionem, Sacram Congregationem gravant,
illud recensendum quod « prout necessitas ferat atque experientia
suffragetur, sive Constitutionem Apostolicam interpretando sive ipsam
perficiendo atque applicando », ipsa Congregatio normas edere valeat,
quae ad Instituta Saecularia generatim, vel ad aliqua ex eis singillatim
necessariae seu utiles reputentur (Art. II, § 2, 2°).
Iamvero, etsi completae atque definitivae normae Instituta Saecularia
respicientes, ne hodierna ipsorum Institutorum evolutio periculose
coarctetur, in opportunius tempus melius differantur, tamen expedit ut
aliqua, quae non ab omnibus in Constitutione Apostolica Provida Mater
Ecclesia clare perspecta recteque fuerunt interpretata, planius statim
declarentur atque in tuto ponantur, adamussim servatis praescriptionibus
quae, in Litteris Primo feliciter, a Ssmo Domino Nostro Motu proprio,
sub die XII decurrentis mensis datis, statuuntur. Hinc Sacra Congregatio,
per modum Instructionis, supremas normas colligere et clare
digestas edere decrevit, quae merito basilares reputandae sunt ad solide
Instituta Saecularia inde ab initio constituenda et ordinanda.
1. Ut aliqua Associatio, etsi perfectionis christianae professioni atque
apostolatus exercitio in saeculo impense dedita, nomen et titulum Instituti
Saecularis assumere iure meritoque valeat, non solum illa omnia
atque singula elementa habere debet quae, ad normam Constitutionis
Apostolicae Provida Mater Ecclesia, ut necessaria et integralia Insti-