AAS 40 (1948), p. 309
scriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus haberetur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die octava Ianuarii mensis, Pontificatus
Nostri anno nono.
Pro S. R. E. Cancellario
P. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
&. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.
EXPEDITA
die vicesimasexta Februarii, anno nono
Alfridus Marini, Plumbator.
Loco £Bi Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIV, n. 96. — Al. Trussardi.
III
MASSILIENSIS
CATHEDRALIS ECCLESIA MASSILIENSIS A METROPOLITICO IURE AQUENSIS EC-
CLESIAE EXIMITUR, ATQUE AD ARCHIEPISCOPALIS ECCLESIAE GRADUM ET
DIGNITATEM EVEHITUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Inter conspicuas Galliae dioeceses iure meritoque recensetur Massiliensis.
Ipsa enim nedum vetustate praefulget, quippe quae aevum ipsum
Apostolicum censeatur attingere, sed firmitate gloriatur in catholica
fide, necnon perpetua fidelitate atque omnimoda erga Romanos Pontifices
devotione, qui ideo Massilienses Episcopos singulari Pallii privilegio
donavere. Quae quidem perpendentes atque prae oculis habentes
civile, quo in praesentiarum Massiliensium civitas potitur, momentum,
Nos, cupientes venerabili Fratri Ioanni Delay, hodierno Antistiti Massi-