AAS 40 (1948), p. 311

contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam speciali mentione dignis,
quibus omnibus derogamus. Harum vero Litterarum transumptis vel
excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem fides tribuatur ac praesentibus. Nemini autem hanc paginam
exemptionis, evectionis, subiectionis, concessionis, statuti, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contradicere liceat. Si quis vero
id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die trigesima prima Ianuarii mensis, Pontificatus
Nostri anno nono.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAOGIANI Fr. R. C. Card. ROSSI
S. Collegii Decanus. 8. C. Consistorialis a Secretis.

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apos.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cano. Ap., vol. LXXV, n. 86 - Al. Trussardi.

IV

QUITENSIS
(AMBATENSIS)

EX QUITENSIS ARCHIDIOECESIS TERRITORIO PARS DISMEMBRATUR ET NOVA EXINDE

AMBATENSIS DIOECESIS ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quae ad maius spirituale christifidelium bonum procurandum, eorum
denique regimen facilius reddendum conducere videantur, ea Nos, pro
omnium Ecclesiarum qua urgemur sollicitudine, studiose praestare satagimus.
Novas hinc dioeceses erigendas curamus, illas praecipue dismembrando,
quae et territorii vastitate et fidelium numero redundare censeantur.
De consilio itaque venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium, suffragante venerabili Fratre Ephrem Forni, Archiepiscopo
titulari Darnitano et in Republica Aequatoriana Nuntio Apostolico,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.