AAS 40 (1948), p. 312
annuente venerabili Fratre Carolo Maria De La Torre, Archiepiscopo
Quitensi, lubentissime excipiendas duximus preces, quibus a Nobis expostulatum
est ut a latissimo Quitensis archidioecesis territorio partem
separare velimus et novam exinde dioecesim constituere. Suppleto igitur,
quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, omnibus mature perpensis ac certa scientia, de Nostrae
Apostolicae potestatis plenitudine, ex archidioecesis Quitensis territorio
partem illam distrahimus, quae provinciam civilem complectitur, cui
nomen vulgo Tunguragua, et ex ea novam erigimus et constituimus dioecesim
Ambatensem appellandam. Istius proinde fines attingent : in parte
septentrionali Archidioecesim Quitensem; in meridionali et occidentali
dioecesim Bolivarensem atque in orientali Vicariatum Apostolicum Napensem
et Praefecturam Apostolicam de Canelos. Nova itaque haec dioecesis
quae sequuntur habebit paroecias : Ambato, J zamba, Atocha, S. Bartholomaei,
Quisapincha, Pasa, Pilahuin, Tisaleo, Mocha, Gemllos,
S. Rosae de Minarica, Picaihua, Pelileo, Huambalo, Baños, Patate,
Quero, Pillaro, 8. Andreae, $. Migueliti. Dioecesim hanc, ita erectam et
limitibus circumscriptam, suffraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Quitensi, eiusque pro tempore Antistites Quitensium Archiepiscoporum
metropolitico subiicimus iuri. Sedem episcopalem in « Ambato
» urbe, a qua dioecesis mutuatur nomen, constituimus, quam proinde,
civitatis episcopalis titulo ac dignitate insignitam, iuribus et privilegiis,
quibus ceterae episcopales sedes iure communi fruuntur, exornari decernimus.
Parochialem autem ecclesiam, Deo in honorem S. Ioannis
Baptistae dicatam, ibidem exstantem, in qua Episcopi cathedram Agimus,
ad cathedralis ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, cui propterea
et Ambatensibus pro tempore Episcopis insignia, privilegia, honores
iuraque omnia et singula tribuimus, quibus ceterae per orbem cathedrales
ecclesiae earumque Praesules fruuntur; illosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri Episcopi adstringuntur.
Mensam Episcopalem, praeter curiae emolumenta et fidelium oblationes,
constituet dos ab Aequatoriano Gubernio adsignata. Ad Ambatensis insuper
huius Ecclesiae decus et Episcopi senatum constituendum, per alias
Apostolicas Litteras Capitulum Cathedrale erigendum decernimus; indulgemus
vero ut, donec canonicorum hoc coetu dioecesis carebit, eorum
loco ad iuris tramitem Consultores dioecesani eligantur et adhibeantur.
Mandamus insuper ut quamprimum fieri poterit iuxta Codicis iuris canonici
et S. Congregationis de Seminariis et Universitatibus praescripta,
parvum saltem Seminarium erigatur et ex eo duo selecti iuvenes aut modo
saltem unus, non intermissa vice ad Collegium Pium Latinum America-