AAS 40 (1948), p. 313

num in Urbem instituendi mittantur. Quod vero ad dioecesis attinet
administrationem, regimen, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem,
aliaque iura et officia, servanda iubemus quae sacri canones praescribunt.
Ad clerum vero quod peculiariter spectat, statuimus ut simul
ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso
clerici novae censeantur adscripti dioecesi, in provinciae Tunguragua
territorio domicilium habentes. Mandamus denique ut omnia documenta
et acta, quae novam dioecesim eiusque clericos et fideles respiciunt, quantocius
a Cancellaria Quitensis archidioecesis ad Ambatensis mittantur
Cancellariam ut in huius archivo diligenter asserventur. Ad quae
omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni mandanda venerabilem
quem supra memoravimus Fratrem Nuntium Apostolicum in Aequatoriana
Republica deputamus, cui necessarias et opportunas tribuimus
facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus facimus ad
S. Congregationem Consistorialem authenticum exemplar actorum peractae
exsecutionis quamprimum transmittendi. Praesentes autem Litteras
firmas, validas et efficaces exsistere et fore, atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere ; et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, id
irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac declaramus, contrariis
quibuslibet minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis. Harum
vero Litterarum transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus
ostensis haberetur. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, statuti, concessionis, derogationis, delegationis
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id
ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die vicesima octava Februarii mensis, Pontificatus
Nostri anno nono.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI Fr. R. C. Card. ROSSI
S. Collegii Decanus. S. C. Consistorialis a Secretis.
Ludo vicus Kaas, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Conc. Ap., vol. LXXV, n. 66 - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.