AAS 40 (1948), p. 362

omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die duodecima Februarii mensis, Pontificatus Nostri
anno nono.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

EXPEDITA
die decimaoctava Martii, anno decimo
Alfridus Marini, Plumbator.
Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXV, n. 19. — Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

AD TITULUM AC DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR TEMPLUM R. MA-

RIAE V. A SACRATISSIMO ROSARIO IN URBE (( TALPA )), DIOECESIS TEPICENSIS,

EXSTANS.
PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Mirum in modum conspicitur, in
loco eminens perexcelso atque edito, in parva urbe « Talpa » vulgo nuncupata,
Tepicensis intra fines dioecesis, pulcherrimum Deo in honorem
Beatissimae Virginis Mariae a Sacratissimo Rosario dicatum Sanctuarium,
quod non modo ex eadem dioecesi sed ex universa dicione ingens
Christifidelium vis pie celebrat. Hanc enim in Sacram Aedem sive turmatim
sive singillatim quovis ordine cives ex longinquo, peregrinorum more,
frequenter confluunt maximeque Februario, Martio, Maio, Septembrique
mensibus. Complures, pedibus nudis, per aspera et montuosa incedentes
loca, signa quoque paenitentiae ostendunt spineis coronis sibi impositis.
Large liberaliterque stipem donaque conferunt ad Sanctuarii decus atque
magnificentiam augenda, idemque, copiosis praeditum ornamentis, pretiosa
quoque sacra ditatum est supellectile. Speciosis lineamentis ex-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.