AAS 40 (1948), p. 393

An. et vol. XL 27 Septembris 1948 (Ser. H, v. XV) - N. IO
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE CONGREGATIONIBUS MARIANIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Bis saeculari die auspicato vertente, ex quo Marianas Congregationes
a Gregorio XIII perpetuo erectas atque institutas Benedictus XIV1
Aurea Bulla « Gloriosae Dominae » novis beneficiis solidavit, apostolici
Nostri muneris ducimus non modo earumdem Sodalitatum moderatoribus
sociisque paterne gratulari, verum etiam privilegia gratiasque amplissimas,
quibus, quattuor ferme saeculorum decursu, plures Decessores
Nostri Nosque ipsi, ob tot tantaque in Ecclesiam promerita, huiusmodi2
Sodalitia ditavimus, rata ac sollemniter confirmata declarare.
Probe enim novimus, non solum quanta anteactis temporibus, ut Benedicti
XIV verbis in memorata Bulla Aurea utamur, « ex hoc laudabili

1 Bulla Omnipotentis Dei, 5 Dec. 1584.
2 XYSTUS V, Bulla Superna dispositione, 5 Ian. 1587; Bulla Romanum decet, 29 Septembris
1587. - CLEMENS VIII. Breve Cum sicut Nobis, 30 Aug. 1602. - GREGORIUS XV, Bulla
Alias pro parte, 15 April. 1621. - BENENDICTUS XIV, Breve Praeclaris Romanorum Pontificum,
2A April. 1748; Bulla Aurea Gloriosae Dominae, 27 Sept. 1748; Breve Quemadmodum
Presbyteri, 15 Iul. 1749; Breve Quo Tibi, 8 Sept. 1751; Breve Laudabile Romanorum,
15 Febr. 1758. - CLEMENS XIII, Bulla Apostolicum, 7 Ian. 1765. - Pius VI, Decreta 2
Maii 1775, 9 Dec. 1775, 20 Mart. 1776. - LEO XII, Breve Cum multa, 17 Maii 1824. - Pius IX,
Decretum 8 Iul. 1848; Breve Exponendum, 10 Febr. 1863. - LEO XIII, Breve Frugiferas,
27 Maii 1884; Breve Nihil adeo, 8 Ian. 1886. - Pius X, Decreta 10 Maii 1910 ac 21 Iul. 1910.
- BENEDICTUS XV, Alloc. 19 Dec. 1915, in quadragesimo anniversario Suae in Sodalitatem
cooptationis. - Pius XI, Praesertim, Alloc. 30 Mart. 1930 ; Alloc. 29 Aug. 1935.

27 - ACTA, TOI. XV, n. 10. — 27-9-948.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.