AAS 40 (1948), p. 394
et pio instituto in omnium ordinum homines utilitas derivata fuerit »,3
sed quanto studio animique contentione hodie phalanges hae mariales,
gloriosis maiorum vestigiis insistentes suisque legibus religiose obsequentes,
primas sibi appetant, ecclesiastica Hierarchia auspice et duce,
in laboribus ad maiorem Dei gloriam animarumque bonum suscipiendis
constanterque perferendis, adeo ut in re catholica propugnanda, provehenda,
vindicanda, tamquam validissimae copiae viresque spiritales
sint habendae. Idque pluribus de causis.4
Etenim Marialium Sodalitatum historiam memoria repetenti, etsi
eas semper instructissimis agminibus floruisse apparet, non tamen easdem,
sociorum numero cum recentioribus comparari posse fatendum est,
quamvis utique fervore operum; nam cum saeculis anteactis novorum
quotannis coetuum ad Primam Primariam accessiones denarium numerum
numquam excédèrent, ab inito saeculo xx annuae id genus aggregationes
facile ad decies centenas computantur.
Verum, quod caput est, multo pluris quam sodalitiorum numerus
normae sunt habendae legesque, quibus sodales manu veluti ducuntur
ad eam spiritalis vitae excellentiam, qua ipsa sanctimoniae culmina5
valeant conscendere, illorum maxime instrumentorum ope, quibus per-6
fecti absolutique Christi asseclae instruantur perutile est : Spiritualium
Exercitiorum et cotidianae rerum divinarum commentationis conscien-7
tiaeque disquisitionis usu ; Sacramentorum frequentia ; necessitudine8 9
ac docilítate, filii instar, erga certum animae moderatorem ; sui pienis- 10
sima perennique in B. Virginis Deiparae clientelam deditione; firma 11
denique sponsione suae aliorumque christianae perfectionis comparandae.
12
Quae quidem omnia nata sunt in Marianis Sodalibus illas divinae
caritatis flammas excitare eamque vitam interiorem alere ac roborare,
maxime hac nostra aetate necessariam, cum, ut alibi dolentes monuimus,
tot hominum turmae (( animi ieiunitate intimaque egestate spiritus
» laborent. 13
Atque haec non tantum sapientissimis legibus describi sed in coti-
3 BENEDICTI XIV Bulla Aurea Gloriosae Dominae, 27 Sept. 1748.
4 Pu XII Epist. ad Card. Lerne, 21 Ian. 1942.
5 Cfr. Reg. Comm., 1, 33.
6 Cfr. Reg. Comm., 12.
? Cfr. Reg. Comm., 9.
8 Cfr. Reg. Comm., 34.
» Cfr. Reg. Comm., 37, 38, 39.
10 Cfr. Reg. Comm., 36.
11 Cfr. Reg. Comm., 27, 1, 40, 43.
" Cfr. Reg. Comm., lam .
" PII XII Litterae Encyclicae Summi Pontificatus, 20 Oct. 1939 : A. A. S., 31, p. 415.