AAS 40 (1948), p. 43

Congregationis ratum habens, propria manu commissionem Reassumptionis
causae Canonizationis eiusdem Beatae Mariae Goretti, Virginis
et Martyris, signare dignata est.
Datum Romae, die 3 Augusti a. D. 1947.

££i C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.
h. £& s.

f A. Carinci, Archiep. Seleucien., Secretarius.

II
MONITUM
Ad hanc Sacram Rituum Congregationem relatum est quosdam, nimio
zelo ductos, apud fideles et Religiosas Communitates adhuc conniti,
ut Servi Dei Guy de Fontgalland beatificationis causa promoveatur.
Haec porro Sacra Rituum Congregatio palam facit iam inde ab anno
MCMXLi cum actoribus communicasse hanc causam omnino reponendam
esse. Quapropter admonentur quorum interest ut deinceps hac re plane
super sedean t.
Die 18 Decembris 1947.

£g C. Card. MICARA, Episc. Veliternus, Praefectus.
h. $ S.
f A. Carinci, Archiep. Seleucien., Secretarius.

SACRA CONGREGATIO DE SEMINARIIS
ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS

DECRETUM

PONTIFICIA STUDIORUM UNIVERSITAS IN URBE FLUMINIS IANUARII CANONICE

ERIGITUR.

Laeta caelo arridens Fluminis Ianuarii urbs, quae felicissimae Brasiliensis
ditionis caput est, iure meritoque altiorum studiorum catholicam
sedem ut tandem haberet diu exoptabat, quae ad scientiam provehendam
et animorum cultum excitandum summopere intenderet.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.