AAS 40 (1948), p. 515

Verum inscrutabili Dei consilio, vix sexennium dioecesim rexit, die
enim 30 Maii, anno 1895 Savonae, quo ut festis ad honorem S. Philippi
Nerii assisteret, se contulerat, inopinate cessit a vita. Sanctitatis fama
continuo Savonae quoque erupit, vividior autem, uti pronum est, in
Aquensi dioecesi atque in Oblatorum Congregationis sinu. Quare in
Aquensi curia duo constructi sunt processus, annis nempe 1924-1928;
1941-1942, in quibus super Servi Dei scriptis, sanctitatis fama, atque de
liturgico cultu non praestito actum est; item in Astensi annis 1924-1928;
anno vero 1925 in Taurinensi per Rogatoriales litteras. Scriptis perpensis,
Sacra haec Congregatio die 12 Maii a. 1937 nihil obstare decrevit
quominus ad ulteriora procedi posset.
Plures pro huius causae Introductione Summo Pontifici oblatae sunt
postulatoriae litterae, inter quas duae Cardinalis Taurinen. Archiepiscopi,
cunctorum Archiepiscoporum et Episcoporum Pedemontis, aliorumque.

Servatis itaque omnibus de iure servandis, Revmo Nicolao Praglia e
Congregatione Oblatorum S. Ioseph, generali postulatore instante, die
25 Maii anni huius Emus ac Revmus Cardinalis Alexander Verde, Causae
Ponens seu Relator, in ordinario sacrae huius Congregationis coetu
dubium disceptandum proposuit: An signanda sit commissio Introduis
ctionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur de eaque retulit. Emi
ac Revmi Cardinales, relatione auscultata, auditisque Officialium Praelatorum
suffragiis, nec non R. P. D. Salvatore Natucci, Fidei Promotore
generali, omnibus mature perpensis, inscripserunt : Signandam esse
commissionem j si Sanctissimo placuerit.
Facta autem Ssmo D. N. ab infrascripto Cardinali, subsignata die,
relatione, Sanctitas Sua, Emorum Patrum rescriptum ratum habens,
commissionem Introductionis causae Servi Dei Iosephi Morello Sua manu
dignata est obsignare.
Datum Romae, die 28 Maii a. D. 1948.

O. Card. Migaba, Ep. Velitern., Praefectus.
•i*, m B.
t A. Carinci, Archiep. Selene, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.