AAS 40 (1948), p. 529

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

CHACHAPOYASENSIS
(MOYOBAMBENSIS)

A DIOECESIS CHACHAPOYASENSIS TERRITORIO PARS DISIUNGITUR, QUAE IN PRAE-

LATURAM (( NULLIUS )) MOYOBAMBENSIS NOMINE ERIGITUR.

PIUSEPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Romanus Pontifex, cui omnium Ecclesiarum regimen et sollicitudo,
pro sibi divinitus commisso supremi apostolatus munere, incumbit, dioeceses
nimio territorio et fidelium numero redundantes curat dismembrare
et novas exinde constituere Ecclesias, aliorum Pastorum curis
concredendas. Hodie siquidem mentis Nostrae aciem ad amplissimam
Chachapoyasensem in Peruviana Republica dioecesim convertimus ; pro
cuius dominici gregis maiori bono et aptiori regimine, eius territorium
bipartire censuimus et novam illic constituere Praelaturam nullius
dioeceseos. De venerabilium itaque Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
consilio, praehabito venerabilis Fratris Petri Ortiz Arrieta,
illius dioecesis Episcopi, consensu, accedente quoque suffragio venerabilis
Fratris Aloisii Arrigoni, Archiepiscopi titularis Apameni in Syria
ac Nunti Apostolici apud Rempublicam Peruvianam, et suppleto, quatenus
opus sit, aliorum quorum intersit aut qui sua interesse praesu-

36 - ACTA, vol. XV, n. 13. — 23-12-948.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.