AAS 40 (1948), p. 537

« mediationis » exercitium re ipsa coeptum iam inde a dato ad Incarnationem
assensu; primo vero manifestatum cum primo signo gratiae Christi,
Canae in Oalilaea; exinde diffusum est una cum dilatatis Ecclesiae
tentoriis, per tempora et loca. In Etruscis, qui profecto humaniorum
litterarum laude semper floruerunt, nemo est qui ignoret Aligherium,
fervida quidem imaginatione sed scientia rerum divinarum non minore,
gratiam suae salutis acceptam retulisse Beatae Mariae Virgini, quae
tum gratiae illuminantis ope, tum Fidei et rationis, clientem suum e
peccatorum silva vix egressum materno iuvit auxilio. Sicut autem maximus
ille Tuscorum ad radices montis, qui mons virtutum est, maternam
benevolentiam est expertus, ita, et tunc in monte qui « Niger » audit,
vulgo « Montenero », apud urbem Labronicam, Tusci cuncti non imminutam
Matris largitatem vel solo peregrinationum ac peregrinantium
numero profitentur. Frequentes enim. celebrant Sanctuarium illud, a Decessore
Nostro, fel. rec. Pio PP. VII, anno millesimo octingentesimo decimo
octavo, Basilicae Minoris titulo decoratum, in quo vetusta Beatae
Virginis Mariae Imago pientissime asservatur. Ab avis eorumque nepotibus
iugiter invocata in terrae motibus, in pestilentiis et in bellis, anno
denique supra millesimum nongentesimo quadragesimo quinto, defervescente
tandem bellico turbine, quo nullum post hominum memoriam
vehementius, quo perniciosius horribiliusve nullum, summis fuit celebrata
sollemnibus. Plenum erat enim saeculum sextum quum sacra eadem
Imago, ex Nigroponte oriunda, uti fertur, ciando cuidam pastori
visa idibus Maiis, in Pentecostes die, apud Ardentiam torrentem, inde
migrasse dicitur in amoenum ipsum collem ex quo nunc caeruli Tyrrheni
maris prospicit undas, lenibusque tuetur oculis Etruriam. Cum
itaque saecularia sollemnia filiorum pietatem mirum quantum refoverint,
vota inde deprompta sunt Nobisque exhibitae preces per Venerabilem
Fratrem Ioannem Piccioni, Liburnensem Episcopum, ceterosque
Tusciae Praesules, necnon per dilectum filium Aemilianum Lucchesi,
Congregationis Vallisumbrosae Ordinis Sancti Benedicti Abbatem Generalem,
una cum Priore-Abbate eiusdem Sanctuarii, ut eandem Beatam
Virginem « de Gratiis », vulgo « Madonna di Montenero », Tusciae universae
apud Deum Praecipuam Caelestem Patronam constituere dignaremur,
Nos, dilectos filios Etruscos gaudio laetitiaque afficere cupientes,
in dulcem spem adducti Gratiarum benignissimam Matrem fideles
suos beneficiis magis magisque in dies cumulaturam esse, omnia prae
oculis habentes atque paterna mente complectentes, huiusmodi votis precibusque
annuendum libentissimo animo censuimus. Quapropter, audito
Venerabili Fratre nostro Carolo Sanctae Bomanae Ecclesiae Cardinali

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.