AAS 40 (1948), p. 58

sanatio in oppido Egerkingen intra dioecesis Basileensis fines contigit.
Bertha Schürmann encephalomy elite disseminata affecta fuerat. Prognosen
omnino infaustam, saltem quod ad valetudinem, cum medicus
a cura tum tres peritila Sacra Rituum Congregatione adlecti, concorditer
sine haesitatione affirmant. Porro, unice B. Nicolao invocato, in
physico instanti, die duodevicesima Maii mensis, in festo Ascensionis
Domini, anno millesimo nongentesimo trigesimo nono, Bertha illico sanata
est; quam sanationem duplex physica medicorum inspectio plene
confirmavit; quare iidem periti miraculum esse agnoscendum conclamane
Sanatio altera in oppido Sächseln, in cuius ecclesia principe Beati
corpus asservatur, evenit. Ida Jeker genuina epilepsia, chronica neurite
atque cutanea ulceratione in sinistro brachiô fuit affecta ; quae ulceratio
a die quarta Aprilis mensis anno millesimo nongentesimo trigesimo septimo
eam vexare coepit, atque in tota sua vi ad sanationem usque permansit.
Putre ulcus late patebat : et sinistrum brachium plures iam annos
aliquatenus torpens, proinde, fere atrophicum factum, per trimestre
omnino torpidum permansit. Remediis incassum cedentibus, Ida cum suis
vicesima sexta Iunii mensis die, eodem anno, ad B. Nicolai sepulcrum
est peregrinata, se ab Eo fore sanandam confidens. Quam fiduciam non
fefellit eventus. Post Missae sacrificium, cui interfuit, Beati tunica tacta,
dolores protinus evanuisse sensit, et cum inclinata die domum rediisset>
ulcus, externa die hians, sanieque scatens, coivisse comperit. Insequenti
die nihil aliud vulneris erat videre, nisi lineam nigritantem, quae ipsa
quoque, aliquot post dies, prorsus evanuit; brachium vires illico perfecte
recuperavit, adeo ut, biduo post, ipsa ligna caedere valuerit. Periti
ex officio, re diligenter examinata, puellam prodigialiter sanatam
fuisse declaraverunt.
Super his duabus miris quae dicebantur sanationibus disputatum est;
in Congregatione Antepraeparatoria, quam vocant, die vicesima octava
Iulii mensis, anno millesimo nongentesimo quadragesimo secundo, coram
venerabili Fratre Nostro Carolo, S. R. E. Cardinale Salotti, S. Rituum
Congregationis Praefecto, Causae Ponente; in Praeparatoria dein
coram ceteris Patribus Cardinalibus eiusdem S. Congregationis die
nona Novembris mensis, sequenti anno, ac demum coram Nobis die quartadecima
Martii mensis, millesimo nongentesimo quadragesimo quarto
anno, iisdem Patribus Cardinalibus, nec non Officialibus Praelatis et
Consultoribus praefatae Congregationis adstantibus, qui omnes suum
quisque animi sensum aperuerunt. Nos vero, suffragia haec intento excipientes
animò, Nostram tamen edere -sententiam ad Dominicam tertiam
post Pascha, melitae Senensi Virgini Catharinae, italiae Patro^

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.