AAS 40 (1948), p. 57

Eo autem loco, ubi prius Dei Famuli corpus iacuérat, Abbas ïïonïis
Angelorum devotionis ergo aediculam in honorem Deiparae extruendam
curavit. Translatis in ecclesiam Servi Dei exuviis, tanta donorum
et oblationum fuit copia, quibus fidelium pietas significabat™*,
tam crebro aegroti ad sanitatem membrorum restituii, ut sanctus poenitens
Medicus Helvetiorum conclamaretur.
At, Domino ita permittente, permulta ita obfuerunt ut ad praesentem
usque diem eius canonizatio retardaretur, etsi ingëns exarderèt
desiderium ut sanctus Anachorita caelitum honoribus decoraretur. Sed
centum post annos ab illius beato transitu catholici Helvetii per Apostolicum
Nuntium a fel. rec. Xisto Quinto, Praedecessore Nostro, petiverunt,
ut beatus Poenitens Unterwaldensis in Sanctorum catalogum
adscriberetur, cum praesertim aliquot etiam haeretici id exoptarent.
Oui petitioni Sancta Sedes benigne annuit. Plures inde processus, annis
scilicet millesimo quingentésimo nonagésimo primo, millesimo sexcentésimo
duodevicesimo et millesimo sexcentésimo vicesimo quinto initi
sunt, qui tamen, gravibus sive formae sive rationis occurrentibus vitiis,
supervenientibus insuper a fel. rec. Urbano Octavo, Decessore Nostro,
Decretis, omnes perempti sunt. Quare opus fuit novum processum conficere
super immemoriali cultu Beato Nicolao exhibito, quo probato,
casum exceptum quem vocant, cl. mem. Innocentius Decimus, et ipse
Praedecessor noster, declaravit et aequipollentem beatificationem, iuxta
tunc vigentem disciplinam. Decreto diei primae Februarii mensis, anno
millesimo sexcentésimo quadragesimo nono concessit.
Ut causa vero ad ulteriora procedi posset, s. m. Pius Papa Nonus,
duodecima die Augusti mensis, anno millesimo octingentesimo sexagesimo
nono, discutiendum dubium concessit de virtutibus theologalibus
et cardinalibus earumque adnexis in gradu heroico a Beato Nicolao
exercitis; cui dubio diligentissime discusso quum Patres Cardinales
Sacrorum Rituum Congregationi praepositi, omnibus mature expensis
et examinatis in Causa deductis, vicesima octava die Septembris mensis,
anno millesimo octingentesimo septuagesimo secundo affirmative
rescribendum censuissent, idem Sanctissimus Pontifex, die tertia subsequentis
mensis Octobris illius anni, eiusdem S. Congregationis Rituum
rescriptum ratum habuit et confirmavit. Novis demum supernaturalibus
quae ferebantur intervenientibus signis, miris videlicet sanationibus,
ad Beati Nicolai invocationem a Deo patratis, super duabus
quae sequuntur processus fieri ab Apostolica Sede obtentum est, de cuius
iuridica vi et efficacia favorabile decretum die sexta decima Iulii mensis
anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo editum est. Prior

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.