AAS 41 (1949), p. 101

Ecclesia initum, adire quoque, sive per se sive per procuratorem, ministrum
acatholicum uti sacris addictum, ad matrimonialem consensum
praestandum vel renovandum.
§ 2. Si parochus certe noverit sponsos hanc legem violaturos esse
vel iam violasse, eorum matrimonio ne assistat, nisi ex gravissimis causis,
remoto scandalo et consulto prius Hierarcha.
§ 3. Non improbatur tamen quod, lege civili iubente, coniuges se
sistant etiam coram ministro acatholico, officialis civilis tantum munere
fungente, idque ad actum civilem dumtaxat explendum, effectuum
civilium gratia.
Can. 54
Hierarchae aliique animarum pastores :
I Fideles a mixtis nuptiis, quantum possunt, absterreant ;o
2° Si eas impedire non valeant, omni studio curent ne contra Dei
et Ecclesiae leges contrahantur;
3° Mixtis nuptiis celebratis sive in proprio sive in alieno territorio,
sedulo invigilent ut coniuges promissiones factas fideliter impleant.

Can. 55
§ 1. Absterreatur quoque fideles a matrimonio contrahendo cum
iis qui notorie aut catholicam fidem abiecerunt, etsi ad sectam acatholicam
non transierint, aut societatibus ab Ecclesia damnatis adscripti
sunt.
§ 2. Parochus praedictis nuptiis ne assistat, nisi consulto Hierarcha,
qui, inspectis omnibus rei adiunctis, ei permitttere poterit ut matrimonio
intersit, dummodo urgeat gravis causa et pro suo prudenti
arbitrio Hierarcha iudicet satis cautum esse catholicae educationi universae
prolis et remotioni periculi perversionis alterius coniugis.

Can. 56
Si publicus peccator aut censura notorie innodatus prius ad sacramentalem
confessionem accedere aut cum Ecclesia reconciliari recusaverit,
parochus eius matrimonio ne assistat, nisi gravis urgeat causa, de
qua, si fieri possit, consulat Hierarcham.

CAPUT IV
De impedimentis dirimentibus

Can. 57
§ 1. Vir ante decimum sextum aetatis annum completum, mulier
ante decimum quartum item completum, matrimonium validum inire
non possunt.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.