AAS 41 (1949), p. 214

eorum morbos pro facultate curavit, eorumque animos suaviter
relevans ac leniens, in spem erexit illius assequendae vitae,
quae nescit occasum.
Quot igitur ac quanta habetis, Venerabiles Fratres ac dilecti
filii, in huius Sanctae Caelitis vita eximiae virtutis exempla;
quae ante oculos cuiusque vestros imitanda proponatis. Possunt
puellae in eius iuvenili aetate venerabundae cernere fulgidissimum
pudicitiae candorem; possunt uxores matresque
familias in eius coniugio admirabundae suspicere fidelitatem,
modestiam, integritatem, eiusque in educanda prole studium
impensissimum; qui vero instituendae iuventuti, vel curandis
infirmis dant operam, discant ab ea rectam illam atque indefatigabilem
agendi rationem, qua utrique rei, divina afflante iuvanteque
gratia, optime respondere queant.
Ac denique contendant utinam omnes — quod vehementer
optamus ac supplici poscimus prece — ad eius in se referendam
ac cotidie magis excitandam flagran tissimam caritatem, quae
omnia vincit, quae omnia exsuperat, et quae una potest tot
acerbis malis, quibus hominum conflictatur societas, verax ac
validum praebere remedium. Amen.

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE MIARINARIVO
(DE TSIROANOMANDIDY)

A VICARIATUS DE MIARINARIVO TERRITORIO PARS SEIUNGITUR, QUAE IN PRAEFE-

CTURAM APOSTOLICAM ERIGITUR, TSIROANOMANDIDY NUNCUPANDAM.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad Christi regnum facilius et utilius inter gentes, nondum evangelica
luce corilustratas, prolatandum haud dubie valde prodest Missionum territoria
nimis ampla, dismembrare et alias erigere novas Missiones, aliis
concredendas verbi divini praeconibus. Quo moti consilio, excipiendas

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.