AAS 41 (1949), p. 215

Iubenti animo duximus preces, quibus postulatum est ut in Insula Madagascarensi
peramplum Vicariatus Apostolici territorium de Miarinarivo
bipartiatur et nova exinde erigatur Praefectura Apostolica. Nos
itaque, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua
interesse praesumant consensu, certa scientia, omnibus mature perpensis,
de apostolicae Nostrae potestatis' plenitudine ex praefati Vicariatus
Apostolici de Miarinarivo territorio civilem districtum de Tsiroanomandidy
et «canton» de Fenoarivo distrabimus, et-territorium ita
avulsum in novam erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam,
de Tsiroanomandidy appellandam. Novam hanc Praefecturam Apostolicam
indefessis committimus curis dilectorum Filiorum Ordinis SS. Trinitatis
Redemptionis Captivorum Sodalium, ad Nostrum tamen et Sedis
Apostolicae beneplacitum. Novae autem huic Praefecturae Apostolicae
eiusque pro tempore Praesulibus omnia tribuimus iura, privilegia,
honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae
earumque Praefecti iure communi gaudent, eosque pariter iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ita disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero
Litterarum transumptis vel excerptis etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis sigilloque alicuius viri ecclesiastici in
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce ipsis Litteris haberetur ostensis. Nemini porro
hanc paginam dismembrationis, erectionis, commissionis, statuti et voluntatis
Nostrae infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero id ausu
temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die tertia decima Ianuarii mensis, Pontificatus Nostri
anno decimo.

Pro S. R. B. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. F UM ASONI, -BIONDI
8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost*

Loco © Plumbi

Reg. in Conc. Ap., vol. LXXVII, n. 5. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.