AAS 41 (1949), p. 29
IV
AD EXCMOS PP. DD. ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS HUNGARIAE
PIUS PP. XII
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Acerrimo
moerore comperimus Dilectum Filium Nostrum Iosephum S. R. E.
Card. Mindszenty, Archiepiscopum Strigoniensem, e sua fuisse sede temerario
ausu deturbatum et in publicam deductum custodiam ; quod quidem
in Praesule meritissimo sacram religionis maiestatem ipsamque offendit
humanam dignitatem. Postulat igitur officii Nostri conscientia ut
hoc contra Ecclesiae iura facinus, quod non modo vos, sed omnes etiam
Hungariae universique terrarum orbis catholicos summa maestitia indignatioheque
affecit, publice deploremus et conqueramur, illatamque
cunctae Ecclesiae iniuriam sollemniter expostulemus. Novimus optimi
huius Pastoris promerita; novimus illibatam tenacemque eius fidem;
novimus denique apostolicam eius fortitudinem in christianae doctrinae
integritate tuenda et in sanctissimis vindicandis religionis iuribus.
Quodsi forti strenuoque pectore obstitit, cum vidit Ecclesiae libertatem
cotidie magis minui ac multimodis coangustari, itemque cum non
sine magno christifidelium detrimento perspexit eius magisterium ministeriumque
praepediri — quod quidem in templis non solum, sed publice
etiam in aperta fidei professione, in litterarum ludis ac scholis, in
scriptis typis edendis, in piisque ad sacras aedes peregrinationibus et
in coetibus ab Actione Catholica nuncupatis exerceri oportet — id profecto
non dedecori vertitur, sed laudi potius, cum sit pastoralis eius vigilantiae
officio tribuendum.
Cupimus igitur, Venerabiles Fratres, dolorem luctumque vestrum paterno
participare animo; vosque etiam atque etiam in Domino adhortari
ut, quemadmodum soletis semper, sic praesertim in gravissimo hoc
rerum discrimine, uno animo unaque mente et opera demandatum vobis
pastorale munus sedulo sollerter que obire ne desistatis, memores profecto
pro Ecclesiae libertate ac sacrosanctis eius iuribus non modo labores
angoresque, sed vitae etiam iacturam, si oporteat, esse tolerandam.
Pro certo autem habemus vos paternae huic adhortationi Nostrae
ultro esse actnoseque responsuros ; atque universam catholicam Hungariam,
Nobis sane carissimam, cuius historia tot gloriosis resonat Ecclesiae
fastis, impeditissimis hisce rerum condicionibus parem omnino fore,
ac ceteris etiam gentibus praeclara christianae fortitudinis exempla esse
praebituram.