AAS 41 (1949), p. 411

ipsa Nanceiensi ab incunabulis devinciris, quique tanta dignitate ac munerum
auctoritate in alma bac Urbe praefulges, Legatum Nostrum per
has Litteras deligimus ac renuntiamus, ut, Nostram gerens personam,
Congressui Eucharistico ex tota Galliarum natione proxime Nanceii cogendo
nomine Nostro Nostraque auctoritate praesideas. Non est autem
dubitandum, quin ipse, egregiis quibus polies virtutibus et Romanae purpurae
magnificentia, nobilissimo hoc munere sis fauste feliciterque perfuncturus.
Situs quoque eiusdem urbis, cum frequentia sacrorum Antistitum
fideliumque peregrinorum ex proximis regionibus etiam exteris illuc
confluentium, haud parum conferet ad concordiam animorum conciliandam
vel firmandam, ad ipsorum populorum pacem redintegrandam. Uberes
ergo fructus proximo Congressui laeto animo a Deo adprecantes, in
horum auspicium inque praecipuae dilectionis Nostrae pignus, Apostolicam
Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, egregio Episcopo
Nanceiensi, itemque iis, qui sacris sollemnibus intererunt, paramantes
in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die vi mensis Iunii, anno
MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XII

II

AD EXCMUM P. D. LUCIANUM LEBRUN, EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM, CABILLONENSEM
ET MATISCONENSEM, OB SAECULARIA SOLLEMNIA AB OBITU SANCTI
ODONIS AC SANCTI ODILONIS, CLUNIACENSIS COENOBII ANTISTITUM, CELEBRANDA.

PIUS PP. XII
Venerabilis frater, salutem et Apostolicam benedictionem. — Gemina
Benedictini Ordinis lumina geminasque glorias vos esse celebraturos ex
observantissimis litteris didicimus, quas haud ita pridem ad Nos dedisti;
ac libet gratulantem Nostram vestris coniungere vocem. Cum postremum
adhuc crudesceret bellum, decimum explebatur saeculum, ex
quo S. Odo, Cluniacensis Coenobii antistes, ad Superos evolavit; ac
facultas vobis non fuit sanctissimum eius obitum, ut in votis erat, digne
commemorandi. In praesens autem, cum nongentesimus condatur annus,
ex quo S. Odilo, alter eiusdem coenobii decor, ex hoc terrestri exsilio ad
patriam adiit aeternam, placet vobis non modo utrumque una simul concelebrare,
sed ex eorum quoque renovata memoria exempla sumere, quae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.