AAS 41 (1949), p. 412
huic etiam aetati nostrae, post tot rerum temporem que vicissitudines,
adhuc profecto queunt salutifera fore. Siquidem evangelicae virtutis
sanctitatisque splendorem, qui in hisce Cluniacensis Coenobii antistitibus,
sicut in duobus aliis eiusdem Coenobii luminibus, Sancto nempe
Maiolo ac Sancto Hugone, tam praeclare enituit, nullus annorum cursus
evincere, nullus restinguere potest ; eiusmodi enim ornamenta animi,
cum ex Deo oriantur, eiusque refoveantur gratia, aliquid habent, quod
nescit occasum, quodque advenientium etiam saeculorum homines ac
populos edocet, hortatur ac permovet.
Dum obscura ac túrbida volvebatur aetas, dum vetera civilis humanique
cultus documenta quasi universali oblivione obruta erant, dum
publica, denique ac privata vivendi ratio — catholica religione vel ignorata,
vel neglecta — sanctissimis eius praeceptis nimio saepius non obtemperabat,
ex reformatis radicitus christianis moribus solummodo spes
novi meliorisque aevi cunctis gentibus afïulsit. At omnes norunt hoc in
necessario opere longe primas habuisse partes illos Benedictini Ordinis
sodales, qui in Cluniacense monasteirum congregati, eius Abbatibus ducibus,
ab ipso decimi saeculi initio, tam gravi depravatione morum obscurat!,
tranquilla animi firmitate et constantia, erumpentibus fere undique
corruptelis sese apposuere, novaeque vivendi normae, ex Iesu
Christi evangelio diligentissime haustae, ut vigerent, forti ac diuturno
pius quam centum annos luctamine effecerunt. Sancti illi antistites
nullis pepercere laboribus ut suae Congregationis coenobia multiplicarent,
et ad priscos Legiferi Patris spiritus rectaque praecepta redueerent.
Itaque, eis auctoribus, consiliariis ac ducibus, in tota Gallia, late
in Italia in ipsaque urbe Roma, atque in interioribus etiam Germaniae
et Hispaniae regionibus, nec non in ipsa Britannia, sacra asceteria
vel funditus condita sunt, vel iterum mirandum in modum floruere; atque
adeo circum commorantibus populis operositate, virtute sanctitate
^ uè in exemplum praeluxerunt. Quot labores, quot itinera volentes et
alacres susceperunt, Deo unice confisi, eiusque superno suffulti auxilio!
Unitatem cum Romana Sede et libertatem ab arbitrio Principum saecularium
in rebus religionis ac sacrae disciplinae summe aestimantes,
coenobia sua immediate solis Beati Petri Successoribus submiserunt ;
ad quos quidem non semel Romam peregrinantes advenerunt, ut suam
eis abservantiam suumque amorem profiteantur. Decessores autem Nostri,
firmam in Sanctis illis coenobiarchis fiduciam ponentes suam, saepenumero
eorum sapientia, prudentia fidelique erga Christi Vicarium
animo usi sunt, ut difficilia coepta graviaque munera ad felicem exitum
perducerent. Neque praetermisere hi Sancti Antistites, quotiescumque