AAS 41 (1949), p. 413

occurrebat opportunitas, vel necessitas, ad Imperatores augustos, ad
Reges et ad Principes se conferre, ut sedatis discordiis pacem conciliarem,
utque ab eis facultates impetrarent, quibus facilius atque expeditius
possent una cum Benedictinis Sodalitatibus catholicam religionem
propagare christianosque confirmare mores.
In eorum sacris aedibus, ac praesertim in Cluniacensis monasterii
templo, ingenti mole exstructo ac magnifica exculto arte, officia liturgica
tam digne et sancte peragebantur, ut Christifideles ultro ad laudem
Dei et ad venerationem rerum supernarum traherentur. Ac praeterea
eorum coenobia non modo litteris, liberalibus artibus, humanis divinisque
disciplinis — in tanta fere omnium ignoratione — tutum patuere
refugium, sed quasi fuere portus, ad quem undique concurrentes
indigentium multitudines panem ac solacium quaererent.
Hoc autem peculiari modo in hisce caelitibus mirandum est : eos
nempe, dum mortalem vitam agerent ac tot laboribus, negotiis, itineribus
distinerentur, mentem tamen animumque continenter in Deo defixum
habuisse, ad eumque semper, tamquam ad aeternum praemium
aeternamque metam, se convertisse suaque omnia. Hinc procul dubio
eorum oriebatur animi fortitudo, eorum virtus, eorumque indefessa navitas.
Ipsi siquidem Apostoli gentium sententiam iure meritoque usurpare
poterant : « Omnia possum in eo, qui me confortât » (Philip. IV,
13); atque illud: ((Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia
Deo » (II Cor. 10, 4). Quare cum post exantlatos Ecclesiae divinaeque
gloriae causa innumeros labores ad-humanum exitum pervenissent,
caelestia illa praecipere ac praegustare potuere gaudia, quibus
sempiternum per aevum Christus Iesus eos erat cumulaturus. De utroque
illud asseverari potest, quod pius hymnographus de S. Odilone cecinit
: « Odilo non moritur, sed vitam morte recepit. - Regnat in aeternum
gaudens se cernere Christum - quem coluit, docuit, quaesivit, glorificavit
» (lotsaldus: Planctus de transitu Odilonis; P. L. 142, col. 1044).
Hos igitur beatos caelites meditando reverendoque suspiciat haec
nostra aetas, quae si hodie ad tam excelsum luminis gloriaeque verticem
superba erigitur, multum profecto debet eorum silenti diligentique
operae. In eos christiani omnes venerabundi intueantur, ab iisdemque
illam addiscant sibi comparare virtutem sanctitudinemque, qua tantopere
nostrum indiget saeculum. Eorum denique vitam peculiari modo
inspiciant incliti Benedictini Ordinis sodales ; eorumque egregia piaque
facinora ita aemulentur, ut non modo ad humanas divinasque disciplinas
provehendas, sed ad christianam potissimum morum renovationem
summopere conferre queant.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.