AAS 41 (1949), p. 414

Haec sunt, Venerabilis frater, vota quae facimus, dum haec saecularia
sollemnia apud vos apparantur; eademque supplicibus precibus
Deo efficienda commendamus. Caelestium interea munerum auspicem paternaeque
benevolentiae Nostrae testem, cum tibi tuoque gregi, Venerabilis
frater, tum iis omnibus, qui proximis celebrationibus intererunt,
Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vi mensis Iunii, anno
MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XII

ni

AD EMUM P. D. FRIDERICUM TIT. SANCTAE MARIAE DE VICTORIA S. R. E. PRESBYTERUM
CARDINALEM TEDESCHINI, PATRIARCHALIS BASILICAE VATICANAE ARCHIPRESBYTERUM,
SACRI CONSILII PETRIANAE FABRICAE ADSERVANDAE PRAEFECTUM
EUMDEMQUE APOSTOLICUM DATARIUM, CONSECRATIONI ANNECIENSIS
TEMPLI A VISITATIONE ADFUTURUM.

PIUS PP. XII

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Anneciensis
dioecesis eiusque primum praesertim a Visitatione Sanctae Mariae
coenobium, in amoenissima variaque Sabaudia regione, insueta in praesens
laetitia perfunditur. Quod enim iamdiu erat in votis, templum a
Visitatione in honorem Sanctorum Francisci Salesii et Ioannae Franciscae
Frémiot de Chantal, Ordinis sororum a Visitatione legiferorum
parentum, anno MCMXXH praeclare inchoatum, post octo annos benedictione
donatum, Romanica quidem arte affabre confectum, imposita
post infandum nuper bellum extrema manu, in eo tandem est, ut sollemni
Deo consecratione dicetur. Editus ipse situs, ubi illud apte est
aedificatum, ex quo mirus quidam latusque patet prospectus in subiiacentis
urbis domos eiusque lacus oras blandissimas, in viridantium collium
ac montium coronam, allicit iam per se oculos animosque hominum
ad gloriam Dei eiusque opera laudibus extollenda. Nos autem Ipsi vidimus
olim sacrarum aedium locum earumque augusta lineamenta marmoreasque
columnas ; sed scimus deinceps, praeter nitidas aras, plura accessisse
ornamenta sive ex marmore aereque, sive ex opere musivo vitrisque
fenestrarum pictis; ita ut idem templum videatur hodie dignum sanctis
Ordinis a Visitatione Conditoribus, quorum corpora ibidem argenteis in
arcis religiosissime asservantur. Iucundo igitur animo agnovimus te,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.