AAS 41 (1949), p. 415

Dilecte Fili Noster, qui,Romana purpura decoratus, haud parva munerum
auctoritate in Urbe atque in Civitate ipsa Vaticana praef ulges,
quique Ordinis sanctimonialium a Visitatione exstas Patronus, propediem
ad Sabaudiam esse profecturum, ut sacris ritibus caeremoniisque
praesideas, quae ad Anneciense templum a Visitatione consecrandum
pertineant. Auspicato autem continget, ut sacra ista celebratio perficiatur
die altero mensis iulii, quo Visitatio Beatae Mariae Virginis ad
Sanctam Elisabeth commemoratur. Hoc enim magnam affert spem, fore
ut sorores a Visitatione, vestigiis suorum Conditorum fideliter inhaerentes,
virtutes Mariae Virginis magis in dies imitentur, et fideles omnes,
qui Anneciense templum sint ingressuri, Deipara quidem intercedente,
spiritu Francisci Salesii et Ioannae de Chantal penitus repleti, cuncta
se impetrasse laetentur. Quo interea per Nos sacra sollemnia utiliora populo
christiano evadant, tibi ultro damus facultatem, ut, Sacro pontificali
ritu peracto, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate
benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, ad Ecclesiae
praescripta lucrandam Caelestium denique donorum in auspicium, inque
peculiaris Nostri amoris pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte
Fili Noster, sollerti Episcopo Anneciensi, eiusque gregi, cunctoque
Ordini monialium a Visitatione Sanctae Mariae amantissime in Domino
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxix mensis Iunii, in festo
Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, anno MCMXXXXIX, Pontificatus
Nostri undecimo.

PIUS PP. XII

ALLOCUTIONES

I

Ad mulieres ab Actione catholica ex Italiae dioecesibus ob quadragesimum
annum ab eorum Unione condita Romae coadunatas. *

Per quanto legittima sia la vostra letizia, dilette figlie, nel commemorare
il primo quarantennio della vostra Unione, voi vi siete qui adunate
intorno a Noi con disposizioni e pensieri anche più elevati. Voi
avete voluto segnare una tappa nella vostra via o, come suol dirsi, « fare

* Habita die 24 Iulii mensis a 1949

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.