AAS 41 (1949), p. 536

stringuntur. Quae omnia ita disposita et constituta, rata ac valida esse
et fore volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu
tamen notarii publici subscriptis et sigillo viri ecclesiastici in dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem,
quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vet ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei
contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die duodecima mensis Maii, Pontificatus Nostri
anno undecimo.

Pro S. R. B. Cancellario
P. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
B'. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.
f Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleuc, Dec. Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Loco 83 Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVII, n. fíS. — Al. Trussardi.

IV
PARAIBENSIS
(CAMPINAE GRANDIS)

A METROPOLITANAE ECCLESIAE PARAIBENSIS TERRITORIO PARS SEPARATUR,,

QUAE IN NOVAM ERIGITUR DIOECESIM « CAMPINAE GRANDIS )) NUNCU-

PANDAMi
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Supremum universi dominici gregis regimen, Nobis divinitus commissum,
illud in primis postulare dignoscitur ut quidquid creditarum
Nobis animarum bono atque utilitati conducit omni studio procurare
satagamus. Non mediocri igitur animi Nostri laetitia preces excepimus
venerabilis Fratris Moisis Coelho, Archiepiscopi Paraibensis, quibus
ipse a Nobis postulavit ut, congrua a perampla sua archidioecesi territorii
parte divulsa, novam inde Dioecesim constituere decernamus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.