AAS 41 (1949), p. 539

terisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
vel excerptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis, ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae praesentibus Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis,
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraìre liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die quartadecima Maii mensis, Pontificatus Nostri
anno undecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGI ANI Fr. A. I. Card. PIAZZA
S. Collegii Becanus. S. C. Consistorialis a Secretis.

Alfridus Vitali, Prot. Apost.
Arthurus Mazzoni, Prot. Apost.
Loco £8 Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVII, n. 82. - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

PIUS PP. PII

SANCTUS TIMOTHEUS, EP. ET M., PATRONUS AEQUE PRINCIPALIS THERMULA-

RUM DIOECESIS CONSTITUITUR.

Ad perpetuam rei remoriam. — Grave ac sollemne apud Christifideles
Ecclesiis, Cathedralibus praesertim, concreditum est mandatum, pervetüstas
christianae ad easdem pertinentis historiae memorias studiosissime
servandi tuendique, ne in oblivionem adducantur, sed potius gloriam Dei
per Sanctos suos in perpetuum canant atque ad spiritualem profectum fideles
magis magisque incitent. Quo autem vetustiora sunt monumenta
quae in iis custodiuntur, potissime vero cum Apostolorum ipsorum aetatem
attigerint, eo diligentius eadem tueri opus est, in periculis aerumnisque
condere ne pereant, in rebus secundis populo christiano ostendere ut

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.