AAS 41 (1949), p. 540
ipse pio congruentique ea prosequatur honore. Thermularum quidem
dioecesis, quae in antiquissima eiusdem nominis civitate saltem saeculo
decimo constituta fuit, Dei benignitate atque amore singulariter frui videtur,
cum sacrum Doctoris gentium discipuli Caput, Sancti nempe Timothei,
iam antiquitus in eius Ecclesia Cathedrali religiose asservaretur.
Sed, temporum iniuria, cetera Eius corporis ossa numquam inveniri potuerant,
quin etiam ne ulla quidem eorum supererai memoria. Providentissimus
vero Deus Thermulanae dioecesi luculentam suae dilectionis signum
dare voluit, quod insimul Christi Athletae gloriam palam augeret.
Enimvero, anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto, infensissimo
bello vix composito, Venerabilis Prater Oddo Bernacchia, Laririensis
et Thermularum Episcopus, maxima alacritate impensoque studio Thermulanam
Ecclesiam Cathedralem in pristinum restituendam curavit, ut,
novis structuris disiectis, nobile antiquae fabricae genus, <( romanieum »
nempe, uti aiunt, in lucem denuo ederetur. Huiusmodi itaque vixdum
inceptis operibus, die decima mensis Maii, eodem anno, quaedam fortuito
detecta capsula fuit, humana ossa continens, quae, recognitione
canonica rite peracta, latinaque superscriptione facile explicata, tuto
assignari potuerunt Sancto Timotheo Episcopo Ephesino et Martyri,
Divi Pauli Apostoli discípulo, iam ab anno millesimo ducentésimo trigesimo
nono, Stephani Episcopi atque Canonicorum Collegii cura, ibi
religiose atque pie collocata. Qui felix fortunatusque eventus maximum
gaudium Episcopo, Canonicis, Civitatis Proceribus, universo Clero populoque
attulit, quos Deus miserentissimus reliquiarum Illius custodes
efficere voluit, qui Apostolo Gentium carissimus fuit quique eidem adiutricem
sanctamque operam in populis Evangelii doctrina erudiendis
quam maxime praestitit. Cuius cultus denuo floruit apud fideles et in
dies provide percrebuit, una cum numquam intermissa erga Sanctum
Bassum, Nicensem Episcopum et Märtyrern atque Thermulanae dioeceseos
Patronum praecipuum, veneratione. Cum autem supra memoratus
Ordinarius, nomine etiam Canonicorum Ecclesiae Cathedralis, totius
Cleri, Civitatis Optimatum universique populi enixas preces Nobis exhibuerit
ut Sanctum Timotheum Patronum Caelestem aeque principaliter,
una cum Divo Basso, eiusdem dioecesis statuere dignaremur,
Nos, libenti animo huiusmodi supplicationibus annuentes, et audito
quoque Venerabili Fratre Nostro Carolo Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinali Salotti, Praenestino Episcopo atque Sacrae Rituum Congregationis
Praefecto, praesentium Litterarum tenore perpetuumque in
modum, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae
potestatis plenitudine Sanctum Timotheum, Episcopum Ephè-