AAS 41 (1949), p. 541

sinum et Märtyrern, praecipuum Patronum Caelestem, aeque principaliter
cum Sancto Basso, Episcopo et Martyre, Thermularum dioeceseos,
omnibus ac singulis liturgicis privilegiis adiectis, quae principalibus
locorum Patronis competunt, confirmamus, constituimus ac declaramus.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus
atque statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque
efiicaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere illisque ad quos pertinent, seu pertinere
poterunt, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXV mensis Martii, anno MCMXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status

DOMINICUS SPADA
a Brevibus Apostolicis.

II

TITULO ET PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS DITATUR ECCLESIA CATHEDRALIS

CIVITATIS AC DIOECESIS FAVENTINAE.

PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — «Faventia fidelis » : conciso hoc uno
dicto iure meritoque appellanda atque, prout nomen ipsum suadere videtur,
favenda est Civitas illa vetustissima, quae, Martyrum iam purpurata
sanguine, Evangelico ibidem evulgato confestim praeconio, Episcopalem
Cathedram, inde a saeculo tertio, a Romano Pontifice obtinuit,
eique exinde fidelitatem vovit integramque per saecula servavit.
Quam quidem, pristina Ecclesia Cathedrali extra moenia diruta, per
novum urbanum Templum Deo in honorem Principis Apostolorum, saeculo
octavo, clare ostendit confirmavitque splendidius, quum, decimo
quinto vertente saeculo, hodiernum Templum, « classico » stylo mirifice
aedificatur», primo suffectum fuit. Quanta fuerit per tot temporis
spatium, tum in secundis cum in adversis rebus, civium pietas, quanta
contra Ecclesiae ac Romanorum Pontificum inimicos firmitas eorum,
praecipuum exstat testimonium Faventinum memoratum Templum.
Prout enim omnibus compertum est, fideles, christiana exardente Fide

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.