AAS 41 (1949), p. 591

praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
vel excerptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis, ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae praesentibus Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis,
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die nona Iunii mensis, Pontificatus Nostri anno
undecimo.

Pro S. Ii. E. Cancellario
F; €ard. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
B* Collegii Decanus. S. O. de Propaganda Fide Praefectus.

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apo$%,

i*K3©ffi Plumbi

Weg. D* Gano. Ap., vol. LXXV1II, n. U. - Al. Trussardi.

EPISTULAE

I

ii® ßEVMIJM P. IOSEPHUM SILVESTRUM JÜERGENS, SOCIETATIS MARIALIS MO-

DERATOREM GENERALEM : PRIMO IMPLETO SAECULO A PIISSIMO CONDITORIS

EIUSDEM SOCIETATIS OBITU.

PIUS PP. XII

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Primo revoluto
saeculo a piissimo Conditoris vestri obitu, vos addecet omnino, hoc
eventum commemorantes, eos renovare ac refpvere spiritus, quibus Legifer
Pater vester duplicem voluit ab se conditam religiosorum virorum religiosarumque
mulierum societatem imbui ac conformari. Quid hoc postulet
profecto nostis : postulat nempe non modo ut evangelicam vivendi
formam generoso amplectamini animo, non modo ut ad virtutem sanctitudinemque
studiose actuoseque contendatis, sed etiam ut temporum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.