AAS 41 (1949), p. 597

fecti, summopere irritantur et, rerum novarum studio abrepti, facile
in pessima ruunt.
Fuerunt apud vos etiam exactis temporibus viri, qui in socialibus
rebus componendis doctrina et actione claruerunt : eorum exemplum
excitet quam plurimos, quibus rei publicae tranquillitas et felicitas
cordi est, ut ad Evangelii legem et ad huius Apostolicae Sedis documenta
quaestio tam arduae molis et summi momenti expediatur. Hic
non unus labor eorum qui praesertim in Catholicam Actionem cooptati
sunt, quibus in auxiliaribus copiis magis magisque inniti debetis, in
id praecipuam operam impendentes, ut tum virtute tum numero crescant
et invalescant. Sunt ii etenim veluti congruum aevo nostro evangelicum
fermentum, quod a vobis et a sacerdotibus vestris diligentissime
curatum, in integram massam transeat, ut ea, dum haud levi
corruptela tabescit, curetur, recreetur, sanetur. In pulchro igitur
Christi certamine nemo langueat, at quidquid est ipsi ingenii, constantiae,
alacritatis, unusquisque tantae causae agendae attribuat et
consecret ; atque ad se referat nobile S. Bernardi hortamentum :
« Haec plane gloria mea et exaltans caput meum, Ecclesiae triumphus )>
(Ep. CXLVII; ML 182, 304-305). Id vos hortati supplices a Deo petimus,
ut faveat conatibus vestris et quae gesta difficilia facit hominum
et temporum iniquitas iis praepotenti nutu Suo propitium det cursum.
Huius interea superni auxilii auspicem Apostolicam Benedictionem vobis
Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, itemque clero et fidelibus
vigilantiae vestrae concreditis, peramanter in Domino impertimus.
Datum ex Arce Gandulphi prope Romam, die xvni Octobris anno
MDCCccxxxxix, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XII

ALLOCUTIONES

I

Sociis Unionis iurisperitorum catholicorum Italiae, ob nationalem Conventum
Romae coadunatis. *

Con felice pensiero, diletti figli, ad altre città d'Italia che avrebbero
potuto degnamente accogliervi, avete preferito Roma come sede del
primo Congresso nazionale della « Unione Giuristi Cattolici Italiani »,

* Habita die 6 Novembris mensis a. 1949.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.