AAS 41 (1949), p. 91

Can. 5
Baptizatorum matrimonium regitur iure non solum divino, sed etiam
canonico, salva competentia civilis potestatis circa mere civiles eiusdem
matrimonii effectus.

Can. 6
§ 1. Matrimonii promissio, etsi bilateralis seu sponsalitia, irrita est
in utroque foro, nisi facta fuerit coram parocho aut loci Hierarcha aut
sacerdote cui ab alterutro facta sit facultas assistendi.
§ 2. 1° Matrimonii promissioni valide assistit idem parochus vel
loci Hierarcha aut sacerdos ab alterutro designatus qui ex praescripto
can. 86, 87 matrimonio valide assistit;
2° Ille qui matrimonii promissioni assistit obligatione tenetur curandi
ut eius celebratio in libro sponsalium adnotetur.
§ 3. At ex matrimonii promissione non datur actio ad petendam matrimonii
celebrationem; datur tamen ad reparationem damnorum, si
qua debeatur.

Can. 7
Sacerdos promissioni matrimonii assistens, sponsis catholicis benedictionem
in libris liturgicis praescriptam impertire, si ius particulare
id ferat, ne omittat.

Can. 8
Parochus ne omittat populum prudenter erudire de matrimonii sacramento
eiusque impedimentis.

CAPUT I
De iis quae matrimonii celebrationi praemitti debent
et praesertim de publicationibus matrimonialibus

Can. 9
§ 1. Antequam matrimonium celebretur, constare debet nihil eius
validae ac licitae celebrationi obsistere.
§ 2. In periculo mortis, si aliae probationes haberi nequeant, satis
est, nisi contraria adsint indicia, ut contrahere volentes iureiurando
affirment se baptizatos fuisse et nullo detineri impedimento.

Can. 10
§ 1. Parochus cui ius est assistendi matrimonio, opportuno antea
tempore, diligenter investiget num matrimonio contrahendo aliquid
obstet.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.