AAS 41 (1949), p. 90

cilitateni crebriores habebantur inter homines mixti ritus nuptiae necnon
eo proposito, ut incertitudines de matrimoniorum validitate, eorum
sanctitati nocentes, penitus auferrentur.
Consilium igitur Orientalis Ecclesiae Codici canonico conficiendo,
debita attentione libratis responsis, ferme cunctis asseverantibus, eorumdem
sacrorum Pastorum, postquam haec fel. mem. Summo Pontifici
proximo Decessori Nostro retulit, adprobationi Nostrae hos canones
proposuit, quos Nos Apostolica auctoritate Nostra comprobamus :

DE SACRAMENTO MATRIMONII

Can. I
§ 1. Christus Dominus ad sacramenti dignitatem evexit ipsum contractum
matrimonialem inter baptizatos.
§ 2. Quare inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus
consistere, quin sit eo ipso sacramentum.

Can. 2
§ 1. Matrimonii finis primarius est procreatio atque educatio prolis;
secundarius mutuum adiutorium et remedium concupiscentiae.
§ 2. Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas,
quae in matrimonio christiano peculiarem obtinent firmitatem
ratione sacramenti.

Can. 3
Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro
validitate matrimonii, donec contrarium probetur, salvo praescripto
can. 1.16.

Can. 4
§ 1. Matrimonium baptizatorum validum dicitur ratum, si nondum
consummatione completum est ; ratum et consummatum, si inter coniuges
locum habuerit coniugalis actus, ad quem natura sua ordinatur contractus
matrimonialis et quo coniuges fiunt una caro.
§ 2. Celebrato matrimonio, si coniuges simul cohabitaverint, praesumitur
consummatio, donec contrarium probetur.
§ 3. Matrimonium inter non baptizatos valide celebratum, dicitur
legitimum.
§ 4. Matrimonium invalidum dicitur putativum, si in bona fide ab
una saltem parte celebratum fuerit coram Ecclesia, donec utraque pars
de eiusdem nullitate certa evadat.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.