AAS 41 (1949), p. 89
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP, XII
MOTU PROPRIO
DE DISCIPLINA SACRAMENTI MATRIMONII PRO ECCLESIA ORIENTALI
PIUS PP. XII
Crebrae allatae sunt Nobis, praesertim postremis hisce annis, jtum
a Legatis Nostris tum a sacrorum Antistitibus Orientalis Ecclesiae supplicationes,
per quas rogabamur, ut, instantibus votis annuentes, dum
codificatio legum Ecclesiae Orientalis haud multum abest, ut absolvatur,
earundem legum singularia quaedam capita, magni quidem momenti,
nulla interposita mora promulgaremus, ut gravibus et perniciosis
rerum adiunctis, in quibus nonnullae Christi ovilis partes orientali
ritu utentes versarentur, efficaci praesidio obviam iremus.
Nos igitur, attente et cogitate omnibus in Domino perpensis, motu
proprio, certa scientia ac de Apostolicae plenitudine potestatis statuimus
ac decrevimus eos canones iam nunc publicare, qui ad sacramenti
matrimonii disciplinam spectant.
Iam initio, cum ad Codicem conficiendum prima conferrentur studia,
Petrus S. R. E. Presbyter Cardinalis Gasparri, Consilii Praeses
Codici canonico Orientalis Ecclesiae praeparando, ob oculos habitis,
facilitate et frequentia necessitudinum, quas orbis terrarum populi et
nationes ob nostrae aetatis expeditissimum commeatum inter se nectunt,
litteris die xv mensis Septembris anno MCMXXX datis, sacros Orientalis
Ecclesiae Pastores consulebat, ab iisdem petens an in expletionem optatorum
multis e locis Apostolicae Sedi explicatorum expedire videretur,
ut, quoad fieri posset, ecclesiastica disciplina ad matrimonialia impedimenta
et ad formam ineundi nuptialis foederis pertinens unius tenoris
redderetur ; idque poscebatur, quia ob memoratam eundi et remeandi fa-
7 - ACTA, vol. XVI, n. 3. - 12-3-949.