AAS 42 (1950), p. 20

4 - De cursoribus et apparitoribus

Can. 68

§ 1. Ad acta iudicialia intimanda, nisi alius sit probatus tribunalis
mos, constituantur cursores sive ad omnes causas sive ad certam causam
; item apparitores ad sententias ac decreta iudicis, eo committente,
exsecutioni mandanda.
§ 2. Eadem persona utroque officio fungi potest.

Can. 69

§ 1. Cursores et apparitores sint laici, nisi prudentia in aliqua causa
suadeat ut ecclesiastici ad id munus assumantur.
§ 2. I Cursores et apparitores sint integrae famae et omni exceptioneo
maiores ;
2° Iidem ab Episcopo nominantur; removeri autem aut suspendi
possunt, praeter quod ab Episcopo, ab eius successore aut Superiore,
non autem ab Administratore eparchiae vacantis, nisi de consensu consultorum
eparchialium.

Can. 70

Acta quae hi conficiunt, publicam fidem faciunt.

Can. 71

Iudices et ministri de quibus in can. 38 seqq., assumi possunt ex personis
diversi quoque ritus.

ARTICULUS II

De tribunali ordinario secundae et tertiae instantiae

Can. 72

§ 1. 1° A tribunali, sive collegiali sive non collegiali, Episcopi comprovincialis
appellari debet ad Metropolitam;
2° A tribunali eparchiae Patriarchae vel Archiepiscopi propriae
et a tribunali locorum patriarchatus vel archiepiscopatus ubi eparchiae
erectae non sunt appellari debet ad Patriarcham vel Archiepiscopum,
firmo can. 73, § 2;
3° A tribunali Metropolitae Patriarchae vel Archiepiscopo subiecti
fieri debet appellatio ad Patriarcham vel Archiepiscopum ;
4° A causis in prima instantia pertractatis coram Metropolita aliove
Hierarcha loci qui Superiorem infra Romanum Pontificem non habet,
fieri debet appellatio ad tribunal ab ipso stabili modo cum approbatione
Sedis Apostolicae electum;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.