AAS 42 (1950), p. 23

2 - De Signatura Apostolica

Can. 81

Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal constat nonnullis S. E.
B. Cardinalibus, quorum unus Praefecti munere fungitur.

Can. 82

§ 1. Apostolica Signatura videt potestate ordinaria :
1° De violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus Sacrae Eotae
illatis eo quod actum nullum vel iniustum posuerint;
2° De exceptione suspicionis contra aliquem Sacrae E:>tae Auditorem
;
3° De querela nullitatis contra sententiam S. E. Eotae ;
4° De petitione restitutionis in integrum adversus S. E. Eotae
sententiam quae in rem iudicatam transierit;
5° De recursibus adversus sententias Sacrae Eotae in causis matrimonialibus
quas ipsa ad novum examen admittere renuit;
6° De conflictu competentiae qui oriatur inter tribunalia inferiora,
ad normam can. 127, § 2.
§ 2. Videt ex potestate delegata de petitionibus per supplices libellos
ad Eomanum Pontificem porrectis ad obtinendam causae commissionem
apud Sacram Eotam.

Can. 83

§ 1. In causa criminali, de qua in can. 82, § 1, n. 1, si forte locus
sit iudicio appellationis, hoc obtinetur penes ipsum Supremum Tribunal.
§ 2. In casu suspicionis, Apostolica Signatura definit utrum sit locus
recusationi Auditoris, necne; quo facto, iudicium ad Sacram Eotam
remittit, ut, secundum suas regulas ordinarias, procedat, Auditore,
contra quem exceptio mota fuit, in suo Collegio seu turno manente vel
excluso.
§ 3. In casu querelae nullitatis aut restitutionis in integrum aut
recursus de quibus in can. 82, § 1, n. 3, 4, 5, de hoc tantum iudicat num
sit nulla sententia S. E. Eotae, num locus sit restitutioni vel recursus
sit admittendus ; et nullitate declarata aut restitutione concessa vel admisso
recursu, causam remittit ad Sacram Eotam, nisi Summus Pontifex
aliter providerit.
§ 4. In examine supplicum libellorum Signatura, habitis opportunis
notitiis et auditis iis quorum interest, decernit utrum precibus annuendum
sit, necne.

Can. 84

§ 1. Supremi Tribunalis Signaturae sententiae suam vim habent,
quamvis rationes in facto et in iure non contineant.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.