AAS 42 (1950), p. 24

§ 2. Nihilominus sive ad instantiam partis sive ex officio, si res postulet,
Supremum Tribunal edicere potest ut praedictae rationes exponantur
secundum regulas Tribunalis proprias.

ARTICULUS I V

De ordinariis tribunalibus patriarchalibus et archiepiscopalibus

Can. 85

§ 1. In curia patriarchali constitui debet ad normam iuris tribunal
patriarchale, a tribunali eparchiae Patriarchae propriae distinctum.
§ 2. Tribunal patriarchale proprios iudices, promotorem iustitiae et
vinculi defensorem habeat, atque instructum sit auditoribus, notariis,,
aliisque necessariis ministris.
§ 3. Iudicibus, auditoribus atque promotore iustitiae exceptis, ceteri
in § 2 recensiti iidem esse possunt in tribunali patriarchali et eparchiali.

Can. 86

Patriarchae habere debent Synodum permanenter constitutam iudicandis
causis quae ad normam canonum praesentium Litterarum Apostolicarum
ad ipsam spectant.

Can. 87

§ 1. Synodus permanens constat ex Patriarcha praeside et quatuor
Episcopis ad quinquennium nominatis.
§ 2. Horum Episcoporum duo ex residentialibus esse debent, designati
ex ordine, ratione antiquioris episcopalis ordinationis.
§ 3. I Ceterorum Episcoporum alter a Patriarcha libere nomi-o
natur : alter ab Episcopis Patriarchae subiectis ad normam canonum
eligitur. Hi Episcopi, exacto quinquennio, ad idem officium iterum assumi
possunt;
2° Eodem tempore ac modo, designetur Episcopus qui sodalem Synodi
permanentis, a Patriarcha nominatum vel ab Episcopis electum, impeditum
substituat.
§ 4. Synodi permanentis sodales esse non possunt :
1° Censura vel infamia iuris affecti, post sententiam tamen declaratoriam
vel condemnatoriam ;
2" Carentes voce activa sive ob legitimam iudicis sententiam sive
ex iure communi aut particulari.

Can. 88

§ 1. Si Patriarcha impediatur quominus Synodo permanenti intersit,
Synodi sessionibus praeest, firmo iure particulari, antiquior episcopali
ordinatione inter Episcopos Synodi sodales, redintegrato quinario nu-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.