AAS 42 (1950), p. 25

mero per Episcopum substitutum a Patriarcha ad normam can. 87, § 3,
n. 2, designatum.
§ 2. 1° Quoties Episcopus Synodi permanentis sodalis impeditur quominus
sessionibus Synodi intersit, substituitur, si sit ex duobus Episcopis
de quibus in can. 87, § 2, Episcopus immediate ex ordine sequens;
si sit ex ceteris substituitur Episcopus de quo in can. 87, § 3, n. 2 ;
2° Si cum Episcopus, Synodi sodalis, a Patriarcha vel ab Episcopis
electus, tum eius substitutus impediantur quominus interesse possint
Synodi sessioni, et urgeat negotii definitio, idem Episcopus suffragium
mittat ad Patriarcham per litteras, aperiendas in Synodi sessione.
§ 3. Quoties Synodus permanens definire debet negotium quod personam
alicuius Episcopi Synodi sodalis vel eius eparchiam tangat, hic quidem
audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alius Episcopus ad
normam § 2.

Can. 89

Si quod negotium, ad Synodi permanentis competentiam pertinens,
definiendum sit dum celebratur patriarchalis Synodus vel habetur Synodus
electionum, negotii decisio Synodo permanenti reservatur.

Can. 90

§ 1. Ubi, ob aliquam gravem causam, Synodus permanens constitui
non possit, causa perdurante, constituatur, Sede Apostolica praemonita,
Consilium patriarchale quod Synodi permanentis vices in omnibus
suppleat.
§ 2. Consilium patriarchale constat :
I Ex Episcopo residentiali, ordinatione episcopali antiquiore intero
Episcopos a Patriarcha dependentes;
2° Ex Episcopo ad normam canonum ab Episcopis residentialibus
electo.
§ 3. Exacto quinquennio, pro Episcopo ratione antiquioris ordinationis
episcopalis designato substituitur Episcopus residentialis ex ordine
immediate sequens; Episcopus autem electus ab Episcopis residentialibus,
ab iisdem ad idem officium iterum assumi potest.

Can. 91

Quae can. 85-90 de Synodo permanenti in patriarchatibus, de Consilio
patriarchali et de tribunali patriarchali praescripta sunt, servari
debent de Synodo permanenti in archiepiscopatibus, de Consilio
archiepiscopali et de tribunali archiepiscopali.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.