AAS 42 (1950), p. 268
V
VICEN.
CANONIZATIONIS B. ANTONII MARIAE CLARET, PONTIFICIS CONFESSORIS, FUNDA-
TORIS CONGREGATIONIS MISSIONARIORUM FILIORUM IMMACULATI CORDIS
B. MARIAE VIRGINIS.
SUPER DUBIO
An et de quibus miraculis constet, post indultam eidem Beato ab Apostolica
Sede venerationem, in casu, et ad effectum de quo agitur.
Sapientissimi!» Deus antequam in animarum bonum, salutare aliquod
consilium in actum deducat, antesig'nanum quemdam sanctitate fulgentem
suscitando, fidelium animos praeparare consuescit.
Re sane vera, ne a proposito distrahamur, nostris hisce diebus quam
Deo Beataeque Virgini grata sit erga eiusdem Immaculatum Cor religio
et quanto ardenti studio christianus populus hanc complectatur, passim
conspicimus. Iamvero religionis huius antesignanus insignem atque industrium
strenuumque vulgatorem, elapso saeculo mediante, B. Antonius
Maria Claret se praebuit, qui Immaculati Cordis Beatae Virginis
praeconia numquam destitit praedicare, ingentes referens animorum
manipulos. Qua pietate permotus Congregationem Missionariorum Filiorum
Immaculati Cordis B. Mariae Virginis fundavit; quae totum per
orbem, sub tanto patrocinio dilatata, Beati Fundatoris vestigia premens,
laetissimos Catholicae Ecclesiae affert fructus.
Porro hic Dei Servus, severis subtilibusque servatis normis a iure
statutis, anno 1934 Beatificationis gloriae honestatus, ipsius Dei consilio
ad supremos Canonizationis honores properare videtur. Duo enim miracula,
eo interveniente, a Deo patrata, causae actores, ex pluribus
selecta, ad Sacram hanc Congregationem detulerunt, ut eidem Beato
Canonizationem compararen t : et iure merito, ut ex dicendis patet.
I. Soror Iosepha Marin ex Instituto Sororum docentium a Maria
Immaculata, anno 1926, mali moris tumore exsecato, convaluit quidem
sed quinque post annos alius tumor in supra claviculari sinistra regione
patefactus est, qui pariter fuit excisus. Sequenti anno in dextera colli
parte alius tumor, a medicis carcinomatis reproductio edictus, radiotherapice
curatus fuit. Februario mense anno 1934 quartus tumor, a medicis
carcinoma agnitus. Sororem affecit; quae die 10 Maii eiusdem anni a
Baracoa, ubi morabatur, ad urbem S. Iacobi in Cuba translata fuit, ut
aptius, si fieri potuisset, curaretur. Die 11 in gravibus infirma versabatur