AAS 42 (1950), p. 28
3° Si procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit
aut violata sint praescripta can. 99 vel 100 ;
4° Si controversia non sit vel orta, vel ex certo contractu oritura,
ad normam can. 98.
Can. 102
§ 1. Si arbitri non sint in compromisso designati, vel si sufficiendi
sint, et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiant de
omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali
quod competens esset ad causam definiendam in primo gradu committere,
nisi partes aliter convenerint. Tribunal auditis ceteris partibus,
decreto provideat.
§ 2. Eadem norma servanda est si qua pars aliusve negligat arbitrum
designare, dummodo tamen ipsa pars quae ad tribunal recurrit,
viginti saltem ante dies, suos arbitros, si forte debuit, designaverit.
Can. 103
§ 1. Ab arbitri munere prohibentur :
I Minores;o
2° Excommunicati, infames et exclusi ab actibus legitimis coram
Ecclesia post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam;
3° Laici in controversiis de quibus in can. 2, § 1, n. 1-2.
§ 2. Religiosi munus arbitri ne suscipiant sine licentia Superioris.
Can. 104
Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptet.
Can. 105
§ 1. Praeter obligationes compromisso statutas, arbitri iisdem tenentur
obligationibus quibus iudices, nisi rei natura aliud ferat.
§ 2. Nisi sententia sit irrita propter gravem ipsorum culpam, arbitri
ius habent :
1° Ad expensarum restitutionem; qua de re possunt sibi cavere
ad normam can. 436, § 2;
2° Ad honoraria, dummodo ne scripto se obligaverint ad gratuitam
operam praestandam.
§ 3. Partes obligatione in solidum tenentur expensas et honoraria
solvendi, salvo iure regressus.
Can. 106
§ 1. Arbitri recusari possunt propter suspicionem, servato praescripto
can. 143, § 1.
§ 2. De recusatione autem videt tribunal de quo in can. 102, § 1;
quod, auditis arbitris recusatis et partibus, decreto quaestionem dirimat,
arbitris quos suspectes declaret, nisi in compromisso aliud cautum
sit, alios sufficiens.