AAS 42 (1950), p. 32
CAPUT V
De disciplina in tribunalibus servanda
ARTICULUS I
De officio iudicum et tribunalis ministrorum
Can. 123
Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium, ne recuset.
Can. 124
§ 1. Iudex antequam aliquem ad suum trahat tribunal et iudicaturus
sedeat, videat utrum ipse sit competens, necne.
§ 2. Eodem modo antequam aliquem ad agendum admittat, cognoscere
debet num is in iudicio possit iure consistere.
§ 3. Non est tamen necesse ut de his referatur in actis.
Can. 125
§ 1. Si exceptio proponatur contra iudicis competentiam, hac de re
ipse iudex videre debet.
§ 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem
pronuntiet, eius decisio non admittit appellationem.
§ 3. Quod si iudex se incompetentem declaret, pars quae se gravatam
reputat, potest intra decem dierum spatium provocare ad tribunal
appellationis.
Can. 126
Iudex quovis momento causae se absolute incompetentem agnoscens,
suam incompetentiam declarare debet.
Can. 127
§ 1. Si inter duos pluresve iudices controversia oriatur quisnam eorum
ad aliquod negotium competens sit, res definienda est a tribunali
superiore in can. 72 designato.
§ 2. Quod si iudices, inter quos exsistit competentiae conflictus, subsint
distinctis tribunalibus superioribus, controversiae definitio reservatur
tribunali superiori illius iudicis, coram quo actio primo promota
est ; si non habeant tribunal superius, conflictus dirimatur vel a Legato
Romani Pontificis, si adsit, vel ab Apostolica Signatura.