AAS 42 (1950), p. 31
4° Si arbitri suae potestatis fines excesserint, vel terminos ad sententiam
proferendam vel cancellariae tribunalis tradendam non servaverunt.
§ 2. Nequit autem proponi propter nullitates de quibus in n. 1 et 2,
vel propter decursum termini ad sententiam proferendam, nisi a parte
quae, ante sententiae pronunciationem, nullitatem arbitris denunciaverit.
Can. 117
§ 1. Querela nullitatis insanabilis proponi potest, servatis praescriptis
can. 419 et 424, § 1 :
I In casibus de quibus in can. 418, n. 2-3;o
2° Si violatam sit praescriptum can. 99.
§ 2. Terminus ad querelam nullitatis insanabilis proponendam decurrit
a notificatione decreti de quo in can. 112.
Can. 118
Restitutio in integrum proponi potest, in casibus can. 432 statutis,
intra terminum unius mensis, ad normam eiusdem canonis supputandum.
Can. 119
Tertii oppositio admittitur secundum normas can. 425-428 statutas.
Can. 120
Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur cum partes
scripto inter se convenerunt sententiam huic remedio subiectum iri;
quo in casu appellatio proponenda est intra decem dies a notificatione
decreti de quo in can. 112, coram ipso iudice, qui decretum tulit; si autem
alius sit iudex competens ad appellationem recipiendam, prosecutio
coram eo intra mensem est facienda.
Can. 121
§ 1. Arbitrorum sententia contra quam appellatio non admittitur,
transit in rem iudicatam statim ac decretum de quo in can. 112 prolatum
sit.
§ 2. Arbitrorum sententia, contra quam appellatio admittitur, transit
in rem iudicatam ad normam can. 429, n. 2.
Can. 122
§ 1. Arbitrorum sententiae exsecutio fieri potest in iisdem casibus
quibus admittitur exsecutio sententiae iudicialis.
§ 2. Exsecutio pertinet ad Hierarcham loci in quo data est, nisi partes
alium exsecutorem designaverit.